Charter Document - 02173488

Charter Document - 02173488


Charter Number: 02173488
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1075
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notum sit cunctis fidelibus presentibus et futuris quod ego Wido Matisconensis comes pro remedio anime mee et patris et matris et omnium antecessorum meorum concedo et annuo Cluniacensibus fratribus soli Deo militantibus quicquid vel ipsi vel ipsorum homines adquisierunt in toto meo comitatu vel emendo vel gratis vel pro Dei amore accipiendo de franchisa a quibuscumque vel de quibuscumque quod ego confirmo sicut et pater meus et alii antecessores mei fecisse probantur Quod si quis successorum nostrorum hanc nostram [donationem vel] affirmationem infirmare diminuere vel infringere voluerit judicio Dei omnipotentis preventus succumbat ita ut non possit implere quod male presumserit insuper etiam judiciaria potestate coactus V libras auri persolvat easque abbati et fratribus reddat [Igitur domnus abbas fratrum consensu dedit ei X uncias auri]