Charter Document - 02173486

Charter Document - 02173486


Charter Number: 02173486
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1075
Date type: Assigned
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Ego Geraldus cognomento de Castello Marino dono Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro scilicet ac Paulo et sanctis locis ipsius Cluniaco videlicet atque Moysiaco et monachis ibidem commanentibus pro anima mea et anima fratris mei Rodberti parentumque meorum duos mansos superiores qui sunt in villa que dicitur Bradil in allodium et fevum in pignus pro XX solidis et duobus modiis de segel Si autem ille qui hoc fevum tenet redimere voluerit tenebit illud de manu abbatis ipsius loci in fevum Vicariam etiam dono propter XIII solidis Si vero vicarius eam habere voluerit habeat per manum abbatis Ut autem hec mea donatio firma permaneat manu propria firmo et firmare presentes facio S Geraldi cognomento de Castello Marin S Ademari de Centarols Facta carta IIII nonas junii in manu domni Unaldi abbatis regnante Philippo Francorum rege Hanc autem cessionem tali convenientia facimus ut nulli parentum nostrorum neque affinium liceat ullo modo violare Sane si quis id voluerit instinctu demoniace persuasionis congredi aud juri suo inique subdere sit anathema