Charter Document - 02173485
Charter Number: | 02173485 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1075 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti amen Ego Philippus Dei gratia Francorum rex Notum fieri volumus fidelibus sancte matris ecclesie tam presentibus quam futuris quod Wido Pontivorii comes adiit presentiam nostram obsecrans ut quoddam donum quod fecerat fratribus videlicet monachis Cluniensis monasterium in Pontivorii territorio Abbatisville auctoritate nostre majestatis concedendo firmaremus et firmando concederemus Est autem donum illud quod fecerat pro predecessoribus suis et redemptione anime sue Deo et sancto Petro et prefatis fratribus ecclesia de Barli et ibidem terra ad unam carrucam cum carruca ipsa structa apud quoddam castellum quod dicitur Dourlens terra ad dimidiam carrucam et ipsam structam et triginta massarios omnino quietos apud Abbatisvillam unum molendinum et unum furnum et dimidium pratum dimidiam piscaturam in duabus aquis et anguillas de altera aqua et sex aquatores Rue et oves ducentas et decem vaccas et ad luminaria in moneta Abbatisville singulis ebdomadis duodecim denarios Cujus petitioni annuimus et ut prefati fratres quod diximus in presens et in posterum quietum et firmum possideant et preterea quicquid de suo fideles [pro remedio sue] anime eisdem fratribus dederint et daturi sunt concedendo firmavimus et firmando concessimus Addidimus etiam supradictis fratribus ut habeant de terra nostra in loco qui dicitur Vetus Castellaris quantum eis sufficiat ad faciendum monasterium in quo fratres videlicet monachi supradictarum rerum procuratores et ex obedientia inibi Deo militare volentes Deo ac domino Jhesu Xpisto serviant et ibi claustrum ac monachis officinas necessarias pro competenti faciant Et ut hoc donum et ista concessio nostra in sempiternum firma et inconcussa permaneant memoriale istud inde fieri et nostri nominis caractere et sigillo nostro signari et corroborari precepimus sub testimonio sub titulatum personarum de palatio nostro Frederici dapiferi Hervei buticularii Waleranni camerarii Datum Ambianis anno incarnati Verbi millesimo septuagesimo quinto anno regni nostri decimo octavo Goiffrido Parisiorum episcopo cancellario nostro