Charter Document - 02173481
Charter Number: | 02173481 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1075 |
Date type: | Internal, Calendar |
Resource Link(s): |
TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sub Christi nomine et individue Trinitatis Patris ac Filii ac Spiritus Sancti qui cuncta ex nichilo excreavit visibilia et invisibilia cujus regnum et ymperium jugiter permanet in secula seculorum Magnus titulus est donationis in quo nemo potens est actum largitatis inrumpere et dignum et pulchrum est ut donatio inter homines fiat quia per donum tradidit nobis Dominus universa que habemus insuper faciem terre et nos de hoc quod nobis Dominus tribuit facimus Ego enim Enego Bermundo conversus non usquequaque fiduciam sanctorum ulla desperatione deitio sed etiam reatus meorum criminum expavesco et ut per sanctos Dei invenire merear remissionem omnium peccatorum meorum per magnam clementiam suam extitit in devotionem meam ut hereditatem omnem meam scilicet Sanctum Salvatorem de Bilarfrida quod est constitutum inter Duos Montes unus dicitur Cirius et alter Lapidus et juxta rivolum quod dicitur Emeneda dono ac concedo monasterio sanctorum apostolorum Petri et Pauli loco Cluniacensi in presentia domni Hugonis abbatis similiter et cuncte congregationis cum omni integritate sua cum omnibus villis et ecclesiis suis et cum egressibus et ingressibus suis et cum omnibus hereditatibus suis prata vineas molendinos terras incultas et cultas et queque omnia ad ipsum locum pertinentia dono et concedo hoc monasterium Sancti Salvatoris pro remissione omnium peccatorum meorum et pro anima patris mei Vermudo et anima matris mee Gerbira loco basilice Cluniacensis Hugoni abbati et cunctis fratribus suis ad serviendum ipso monasterio Cluniacensi ut sit semper sub jugo sanctorum apostolorum Petri et Pauli in loco Cluniacensi et abbati qui ibi preerit et cui commendaverit ad defendendum et corrigendum et regulam Sancti Benedicti ad inponendum Istam seriem testamenti facio et confirmo monasterio Cluniacensi ut nullus homo presumat aliquid auferre de ipso monasterio et si quis quod minime credi potest hoc bonum mei testamentum infringere voluerit careat a suis fronte lucernis et cum Juda traditore inferni lugeat penis Facta carta testamenti pridie kalendas septembris era M centesima tercia decima regnante rege Ildefonso in Legione et in Castella Signum roboravimus Veilla comes testis confirmavit Santio comes testis confirmavit Froila comes testis confirmavit Didago episcopus in Sancto Jacobo confirmavit Westrerius episcopus in Luca confirmavit Gundissalbus episcopus in Menduniensi confirmavit