Charter Document - 02173478
Charter Number: | 02173478 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1075 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Postquam Dominus ac Salvator noster Jesus Christus visitare dignatus est hunc mundum per incarnationis sue misterium ammonuit nobis per exortationem sue predicationis ut divitias nostras collocaremus in celestibus regnis qualiter consortes essemus eterne felicitatis Ait namque Date elemosinam et omnia munda sunt vobis et iterum Teshaurizate vobis thesauros in celo ubi nec erugo neque tinea demolitur et ubi fures non effodiunt nec furantur Quapropter noverint cuncti fideles sancte Dei ecclesie tam presentes quam advenientes quod nos duo fratres videlicet Frodmaldus et Dalmatius de Ginniaco reminiscentes peccaminum nostrorum tradimus ecclesie sanctorum apostolorum Petri et Pauli que edificata est in loco cui nomen est Cluniacum pro nostrarum animarum seu parentum nostrorum remedio villam quandam que vocatur Circellis et est sita inter duas vias in qua est edificata capella in honore sancti Petri Insuper et ego Dalmatius tribuo supradicte ecclesie unum mansum qui fuit quondam presbitero pro quo dedit mihi Cluniaci abbas tres auri uncias Ut hoc in perpetuum firmiter teneatur testium testimonio corroboramus Signum Hugonis Cabilonensis comitis S Rocleni episcopi S Petri decani de Sancto Gengulfo Signum Hugonis filii Frodmaldi qui hanc cartam firmavit et scribere jussit Si quis ex nostris heredibus vel malorum hominum aliqua persona hoc donum infringere voluerit jaculo feriatur perpetue mortis