Charter Document - 02173475

Charter Document - 02173475


Charter Number: 02173475
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1074
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine Domini Ego Jocerannus cognomento Grossus de castro Uscela habui et potestative possedi ad civitatem Matisconensem ultra fluvium Sequanam in ripam quandam ecclesiam in honore sancti Laurentii consecratam Item possedi in villa que appellatur Cimandris unum mansum Item tres condaminas possedi juxta villam que vocatur Sarcies et in villa Monte unum mansum et unum servum nomine Lietbaldum cum infantibus suis et alodo suo et insuper terram et vineas quas idem servus de me habuit Item unum servum nomine Girbaldum cum infantibus suis qui habitavit in villa Casenuoles Notum sit ergo Christi fidelibus presentibus et futuris quia ista omnia donavi Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad monasterium Cluniacum et ad servicium monachorum in eodem monasterio Deo famulantium perpetuo jure tenenda et possidenda Donum ecclesie specialiter feci cum voluntate seu laudamento Matisconensis comitis Widonis Donavi autem ea sicut prefatus sum pro salute anime mee et parentum meorum ut peccatorum nostrorum veniam mereamur et ut pro parva et temporali benedictione largam et sempiternam benedictionem Dei omnipotentis accipiamus et in die novissimo aliquam apud ipsum misericordiam per suffragia sanctorum apostolorum inveniamus Hanc autem donationem meam si quis violare vel infringere temptaverit judex supernus et eternus in virga visitet iniquitatem ejus et in verberibus peccatum illius ut in hoc seculo male se fecisse cognoscat et prius ad emendationem veniat quam eternam mortem et dampnationem incurrat Facta est hec donatio anno ab incarnatione Domini millesimo LXXIIII indictione XII S Bernardi S Engelberti S Guntardi