Charter Document - 02173471

Charter Document - 02173471


Charter Number: 02173471
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1074
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Quoniam inter alia que humano generi ad auxilium divina providentia clementer providit sanctorum etiam patrocinia misericorditer concessit scilicet ut pro sibi famulantibus non infimum apud se intercedendi locum ipsi obtinerent Quapropter ego Willelmus Dei gratia Auxiensis archiepiscopus necnon et ego Raimundus Lecturensis episcopus una cum Oddone vicecomite et nepote ipsius Viviano donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum in manu domni Hugonis ejusdem Cluniacensis venerabilis abbatis locum de Sancto Genio cum omnibus appendiciis suis libero jure et quieto scilicet ut amodo et deinceps quamdiu monastica religio in supradicto Cluniaco vigu[er]it isdem domnus Hugo abbas seu post eum omnes ipsius successores locum ipsum sicut jam dictum est cum omnibus appendiciis suis jure perpetuo teneant et possideant Hoc autem ut superius prefati sumus ideo facimus quatenus ab ipso sancto Genio apud Deum pro hoc opere in ultimo judicii die aliquam misericordie partem mereamur percipere Nam cum locus ipse Sancti Genii monachorum prius cenobium fuerit ad hoc secularitate crescente jam pridie devenerat ut ipsius necessitate victus cogente derelictus potius videretur quam destructus Preterea concedimus etiam et donamus eidem domno Hugoni abbati ad locum Cluniacum locum similiter de Sancto Claro ut sicut jam supra prelibavimus de Sancto Genio ab ipso ejusque successoribus omnibus deinceps quieto jure eodem modo teneatur et possideatur Facta est autem hec carta anno incarnationis Dominice millesimo septuagesimo IIII indictione XII regnante Phylippo Francorum rege imperante autem Domino nostro Jesu Christo cujus regnum est omnium seculorum S Raimundi Willelmi S Oddonis S Unaldi abbatis