Charter Document - 02173468
Charter Number: | 02173468 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1074 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Gregorius episcopus servus servorum Dei Hugoni abbati Cluniacensi salutem et apostolicam benedictionem Grata nobis et dulcia sunt verba vestra sed multo uberiori delectatione nos caperent si vestra caritas ardentius erga Romanam ferveret ecclesiam In hoc enim dilectionis vestre flammam residere deprehendimus quod consolationem vestre visitationis totiens quesitam invenire non possumus Id quidem non aliis occupationibus vestris imputandum esse credimus nisi quod sanctitatem vestram labores fugere et aliquanto graviora negotia quasi pigritatem quibusdam occasionibus declinare videmus Proinde noscat religio vestra quoniam qui denegatam nobis presentiam vestram hactenus cum admiratione sustinuimus deinceps sine multa anxietate et mentis perturbatione ferre non possumus Meminisse enim debetis quot et quanta negotia in vestra manu et confratris nostri Giraldi Ostiensis episcopi posuerimus que propter absentiam vestram aut neglecta pereunt aut competentem finem habere non possunt quoniam cum prefatum episcopum in servitio sancti Petri ultra montes ad regem misimus vos venturum estimabamus Quapropter etsi commoti dilectionem vestram intimo admonemus affectu ut nos in multis et magnis angustiis positos quantocius visitare curetis Portamus enim quamquam infirmi quamquam extra vires ingenii et corporis soli tamen portamus in hoc gravissimo tempore non solum spiritualium sed et secularium ingens pondus negotiorum et casum nostrum quotidie ex imminenti sarcina formidamus qui sustentationis auxilia in hoc seculo nequaquam reperire nequimus Unde per omnipotentem Dominum rogamus ut fratres vestros [sicut ab initio ordinationis nostre postulavimus] pro nobis jugiter orare Deum commoneatis quoniam nisi illorum et aliorum fidelium interventibus divina suffragia mereamur nostrum et quod magis timemus ecclesie periculum evitare non poterimus Omnipotens Deus a quo bona cuncta procedunt vos ac commissos vobis in hac mortali vita ita vivere faciat ut ad veram et immortalem vitam Deo ducente perveniatis Data Rome decimoquarto kalendas aprilis indictione duodecima