Charter Document - 02173467
Charter Number: | 02173467 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1074 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Quoniam Dominus per helemosinas peccata redimere constituit nobis benigne salubriterque providens ut parvis magna perituris manentia temporalibus mercemur eterna igitur ego Anselmus in nomine sancte et individue Trinitatis sententie dicentis reminiscens Redemptio anime viri substantia ejus et item Abscondite elemosinam in sinu pauperis dono Domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum de rebus meis prout mee possibilitatis est videlicet clausum de Maiseres in villa Belvise preterea quatuor jornalia de meliore terra quam habemus in eadem villa ego et frater meus Walterius preter condaminas ante supradictum clausum ubicumque mansuarius elegerit hoc totum ad presens dono sine ulla reservatione sine ulla inquietudine Si quis autem [quod absit] hoc ulterius infringere temptaverit horrendum Dei juditium incurrat juditiaria autem potestate coactus XII auri libras persolvat Facta est hec donatio in capitulo Cluniensi per manus fratris mei Walterii anno ab incarnatione Domini millesimo LXXIIII indictione XII in die Purificationis beate et gloriose virginis Marie