Charter Document - 02173466

Charter Document - 02173466


Charter Number: 02173466
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1074
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Quoniam divina clementia humano generi misericorditer providens inter cetera preceptorum suorum documenta quibus celestis regni introitum aperiri commendat non modo in commune omnibus verumetiam unicuique per se clamare videtur quatenus dum tempus est modis omnibus bonum prout poterit quis operari studeat dicente Scriptura Quodcumque potest manus tua facere instanter operare quia nec opus nec ratio est apud inferos quo tu properas Quapropter ego Hugo Cluniacensis abbas obedientiam nostram in loco qui dicitur ad Pontem meliorare vel ad loci nostri profectum vel ad servitium Dei cupiens qualiter id implerem cum consilio fratrum nostrorum Bertranni videlicet prioris Sancti Saturnini necnon et Pontii Canagobiensis cenobii prepositi et Arnaldi Podii Odileni decani itemque et Petri pari modo apud Valentiolam decani vel aliorum qui nobiscum tunc erant tractare cepi simul etiam considerans quoniam si hoc facerem non parvum profectum anime ipsius de cujus elemosina ipsa obedientia constabat id est bone memorie Berengerii vicecomitis prestarem igitur domnus Rostagnus sancte Avinionensis ecclesie episcopus humiliter nos adiit et ut ei supra memoratum locum ad construendum vel edificandum seu meliorandum permitteremus tam intente quam devote supplicabat Verum nos ejus non statim petitioni adquiescentes communicato primum cum supradictis fratribus consilio ad ultimum ei locum eo tenore concessimus ut nequaquam ei illum dono daremus set ut jam dictum est ut ipse obedientiam ipsam sicut petebat edificaret et melioraret ad servitium Dei et sancti Petri apostolorum principis necnon et ad profectum Cluniacensis loci Quod si post unum vel duos aut tres annos in ejus manibus memoratum locum decrescere nec proficere experiremur sicut inter nos pactum fuerat possibilitatem haberemus absque ejus vel alicujus contradictione ei locum ipsum auferendi et nobis ipsis sicut prius retinendi Si autem profectu temporis locus cresceret et hoc inter nos conveniret usque ad obitum ejus vel si monachus fieret usque ad habitus mutationem locum ipsum cum his omnibus que ei in eodem loco concedimus dimittendum censuimus Verum caute intuentes ne quisquam post ejus finem vel seculi si tamen hoc fecerit mutationem aliquid in jam dicto loco querere aut suo juri vendicare possit vel audieat ex parte Dei omnipotentis et Sanctorum qui in celo habitant omnium monemus et interdicimus quatinus nec ipse qui tenet hanc episcopus in vita sua occasionem alicui quoquo modo tribuat nec aliquis parentum ejus videlicet mater aut frater sive alio modo consanguineus inibi aliquid invadere de nostro vel retinere presumat Hec autem ibi retinemus nec superius dicto episcopo concedimus ecclesiam et capellanum ecclesie et ea que ecclesiastica sunt et ad ecclesiam pertinent et spatium in eodem loco ad domum et curtem capellano construendam itemque spacium ad domum et curtem fratribus nostris construendam in qua suum si necesse habuerint exercere possint mercatum Habemus preterea duos ibi juxta molendinos quorum unum ad presens episcopo concedentes alterum retinemus donec ipse nobis in Avinionensi civitate monasterium Sancti Agricole condonet aut si non prevaluerit id facere ecclesiam Sancte Marie principalem aut ecclesiam Sancti Petri aut Sancti Desiderii ecclesiam nobis tribuere studeat ceterum sicut superius diximus breviter iterum commemoramus defendentes et interdicentes ex parte Dei omnipotentis omnibus hominibus tam parentibus episcopi quam extraneis ejus quatinus nec in vita ejus nec post mortem in sepe dicto loco Ponto quem episcopo ordine superius digesto concessimus invadere vel retinere presumant eorum que vel modo ibi sunt vel episcopi studio processu temporis aucta vel meliorata inibi fuerint Et si terra ipsa domibus vestiatur et in villam creverit vestituram ipsam inter cetera sicut jam superius scriptum est omnibus simili modo interdicimus quoniam ex conventione quam habemus cum episcopo nostra est et nobis remanere debet Ceterum autem quandiu eandem obedientiam sepe memoratus tenuerit episcopus decem solidorum censum annuatim ad urnam Sancti Petri circa festivitatem Pentecosten usque in octavis ejusdem festivitatis in locum Cluniacum persolvere debebit sed et quicquid in eadem supradicta villa Ponto vel modo ad presens in dominicatu suo habere videtur vel de reliquo dum vixerit adquirere poterit libere nobis et absque alicujus calumpnia ad locum Cluniacum condonavit et hereditario jure perpetuo habendum contradidit Si quis autem hanc cartam temerario ausu quod non optamus infringere conatus fuerit terribilem omnipotentis Dei iram sanctorumque omnium principaliter autem sancti Petri cujus est causa nisi resipuerit incurrat sitque Dei judicio maledictus et excommunicatus et ab omnium electorum consortio sequestratus suaque intentione privatus donec ad veram emendationem et satisfactionem recurrat Facta est autem hec carta precipiente domno Hugone venerabili Cluniensium abbate simul etiam domno Rostagno episcopo precipiente et rogante anno incarnationis Dominice MLXXIIII indictione XII feria V ante Purificationem sancte Marie apostolice sedi presidente domno Gregorio papa VII regnante Henrico rege Provintie imperante autem Domino nostro Jesu Christo qui vivit et regnat in omnibus seculis