Charter Document - 02173465

Charter Document - 02173465


Charter Number: 02173465
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1074
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Pateat cunctis presentibus et futuris qualiter Gerbertus Mironis egritudine detentus loquelam habens plenam memoriamque integram jussit facere suum testamentum litteris tantum editum et in illo testamento dimisit aliquam partem suorum alodiorum Domino Deo et cenobio Sancti Petri Cluniacensi ejusque congregationi illi famulanti et misit in illo testamento suos manumissores videlicet Mironem Isarni atque Berengarium Bernardi et sororem suam nomine Dalmidanam sive Guilabertum Seniofredi et Bernardum Olibani et Remundum Olibani atque Ermingaudum Arnalli Propterea nos manumissores suprascripti omnes ne injuste pereat quod perire non debet in sancte Trinitatis nomine nos consignantes sive tradentes facimus cartam donationis Domino Deo et cenobio Sancti Petri Cluniacensis ex hoc omne quod novimus a prefato Gerberto illic esse concessum in testamento sue testacionis ultimo unde judicium est obligatum infra sex mensium spacium propria testium juratione corroboratum Sunt autem hec omnia multis in locis posita Primo namque damus consignantes sive tradentes Domino Deo et cenobio Sancti Petri Cluniacensi ipsum castrum de Berano et de Roda cum illorum terminis omnibusque pertinenciis que hodie habent vel habere debent medietas vero de ipsa Bleda cum ejus apertinenciis omnibus que habet et habere debet [sic remaneant] ad Berano et ipsum allodium quod habebat in Fodex cum omnibus ejus pertinenciis que habet et habere debet remaneat ad prefatum castrum de Berano et ipsum mansum quod comparavit de Juliano cum ipso qui fuit de Quadrel que comparavi in termino de villa de Mager remaneat ad prenominatum castrum et ipsum allodium quod comparavit in castro de Cabrera vel in suis terminis remaneat ad predictum castrum et ipsum allodium vel mansiones simul cum ipsis vineis [in loco vocitato Quart que habebat in Bagneolis remaneant ad Bera Ipse sue mansiones quas habebat in Barchinona simul cum ipsa de Provincials cum ejus alodio quod in girum eam est vel medietatem de ipsis vineis] que ibidem sunt remaneat ad ipsum castrum et ipsum castrum de Durius post obitum sororis sue cum omnibus ejus terminis suisque apertinenciis remaneat ad Berano et ipsam tenedonem que Gerbertus Mironis ibi habebat teneant etiam qui tenuerunt ipsum castrum de Berano in vita sororis sue et ipsum castrum de Berano et de Roda cum his omnibus suprascriptis remaneant in bajulia Domini Dei et Sancti Petri Rome et in potestate Sancti Petri de Clunneg ad suum plenissimum proprium sub tali modo et ordine ut mittat ibi aba IIII monachos qui stent in hac patria et hoc quod fuerit necesse ad eorum opus secundum ordinem hoc faciat Insuper quod inde remanserit et quod Deus ibi inantea dederit mittant ipsi monachi in opera de Berano et de Roda in kavallariis qui defendant ipsam terram contra Sarracenos Alaudem ipsum de Mulnels dimitto ad sororem meam Dalmidanam in vita sua post obitum suum remaneat ad Sancti Petri cenobium de Clunneg et ad Berano Medietatem vero de ipsa Bleda cum suis terminis et pertinenciis exceptam ipsam ecclesiam dimittimus ad filiam suam nomine Valentiam ut teneat in vita sua Post obitum suum remaneat ad Sancti Petri cenobium de Clunneg sive ad Berano Similiter mandamus ut ipsum kastrum de Roda accipiat Berengarius Bernardi per manum seniorum dicti Sancti Petri cenobio de Clunneg et faciat illis adfidamentum et fidelitatem et donet eis potestatem quantascumque vices illi voluerint et habeat ibi dominicaturam jam dictus Berengarius ad illorum voluntatem in suis terminis in ipsum castrum Et iterum mandamus ut ipsum allodium de Fodex quod jam supra scripsimus habeat Berengarius per eos monachos in vita sua exceptis ipsis ortis Post obitum autem suum remaneat ad Sanctum Petrum de Clunneg suprascripta quoque omnia sicut resonat in suo testamento et in ejus judicio sic tradimus et consignamus in jus et dominium predicti cenobii Sancti Petri de Clunneg cum omnibus eorum egressibus sive regressibus propter Deum et anime [predicti] testatoris remedium sive omnium fidelium defunctorum atque ut quietos exinde reddamus et securos predictos cenobii jam dicti monachos super hujusmodi donatione sive consignacione inquietare vel sollicitare illut audeat modo vel in futurum facimus ibi hoc traditionis et consignacionis scriptum quod manu propria firmavimus et testes firmare rogamus Si vero nos traditores et consignatores aut utriusque sexus homo hoc disrumpere voluerimus aut voluerit nil valeat sed componamus aut componat predicto cenobio hoc omne in duplum cum omni sua melioracione postmodum vero hoc maneat firmum omnem per evum Actum est hoc VIII kalendas februarii anno XIIII regni regis Philipi S Mironis Isarni S Berengarii Bernardi S Dalmidane S Remundi Olibani S Ermingaudi Arnalli S Bernardi Olibani S Guilaberti levite Nos qui istam kartam traditionis sive consignationis firmamus et testes subscriptos firmare rogamus S Guillelmi Bernardi S Remundi Bernardi S Poncii levite S Remundi levite S Ardenchus levite qui hoc scripsit cum litteris supra positis et fusis in linea XVI et in linea XVIIII die et anno quo supra