Charter Document - 02173464
| Charter Number: | 02173464 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1074 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum sit omnibus fidelibus tam futuris quam presentibus quod ego Hugo Manasse filius suadente domno Widono Pictavensi abbate fratre meo ecclesiam Sancti Genesii sitam apud Turres super Maternam fluvium quam hereditario jure hucusque tenere videbar Domino Deo et beatis apostolis Petro et Paulo locoque Cluniaco cui venerabilis Hugo abba magis prodesse quam preesse videtur cum voluntate et auctoramento domni Rainaldi sancte Remensis ecclesie archiepiscopi pro remedio anime mee et parentum meorum dimitto atque concedo Hanc vero donationem ut firma de cetero sit et inviolabilis perseveret astipulatione uxoris mee nomine Windesmodis et fidelium meorum sororis quoque mee Ermengardis confirmare procuro ecclesiam videlicet ut dictum est et altare et omnia que ad altare pertinent Testium vero hec sunt nomina Hugo filius Berte Rodulphus Dudo Warnerius Walterius Amalricus Addo insuper beneficiis supradictis terram unius carruce sufficientem prata quoque que necessaria sunt ad ipsius carruce cultum in eadem villa quatenus omnipotens Deus et de presenti tribulatione consolationem et in futuro mihi parentibusque meis largiri dignetur vitam eternam Amen Actum hoc anno ab incarnatione eterni principis MLXXIII indictione II mense januario VIII kal februarii presidente sancte Romane ecclesie Gregorio summo pontifice Philippo rege Francorum
