Charter Document - 02173462

Charter Document - 02173462


Charter Number: 02173462
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1073 - 1085
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Gregorius Episcopus servus servorum Dei Hugoni venerabili Cluniacensi Abbati salutem et Apostolicam benedictionem Matisconensis frater et Coepiscopus noster Landricus ad Apostolorum limina veniens conquestus est apud nos Ecclesie sue jura a te sibi auferri que predecessorum suorum temporibus etiam Simoniacorum quiete visa est gaudere Nos ergo dignum esse et competens adjudicavimus ut que bona temporibus irreligiosorum Ecclesia sine molestia tenuit eisdem sub Pastore religioso in Romana Ecclesia ordinato privari absque ratione non debeat Quapropter dilectionem tuam monemus ut res illas super quibus predicta Matisconensis Ecclesia queritur et usque ad supra memorati fratris nostri tempus possedit deinceps quoque aut quiete retinere permittas aut concambium competens reddere studeas Quod si inter vos hanc causam non potestis ipsi componere volumus fratrem nostrum Diensem Episcopum et sancti Pauli Abbatem negotio huic interesse quatenus eorum adhibita diligentia finis his inveniri rectus et congruus valeat ac inter vos ulterius dissensio nulla remaneat Sine concordia namque neque Religiositatem dicimus quicquam valere neque aliud opus etsi bonum videatur aliquid esse absque data