Charter Document - 02173456

Charter Document - 02173456


Charter Number: 02173456
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1073
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Universis catholice ecclesie filiis simulque omnibus in Christo ubique credentibus tam futuris quam presentibus notum sit quod ego Raimundus Petri restaurationem et meliorationem desiderans omnium ecclesiarum Dei et precipue illius ecclesie que olim constructa est in honore beate Dei genitricis Marie in valle que ab antiquis Cubaria est cognominata ubi et congregatio monachorum precedentibus temporibus in tantum floruit quod adhuc Abbatia solo nomine vocitetur quam ego jure hereditario ex parentum meorum posteritate tenere et possidere videor et ipsa abbatia vel ipsa ecclesia sita est in pago Narbonensi infra fines vel terminos territorii Petre Pertusensis secus fluviolum Rivo Frigido dictum Igitur ad honorem Domini nostri Jesu Christi et ejus beatissime genitricis Marie atque ad restaurationem loci illius in monasticum ordinem Bernardus Bisildunensium comes sub cujus potestate locus ipse redigitur et ego Raimundus Petri et Berengarius Petri cum uxoribus et cunctis filiis nostris cum consilio et voluntate Gifredi Narbonensis archiepiscopi nos omnes simul legaliter damus et sollempnem donationem facimus Domino Deo et sanctissimis ejus apostolis Petro et Paulo atque cenobiis Cluniensi et Moysiacensi simulque abbatibus et monachis ibidem Deo servientibus tam futuris quam presentibus predictam ecclesiam cum omnibus ad ipsam pertinentibus et quod vulgo dicitur cum suo cincto et illos honores quos clerici tenuerunt id est Stephanus Alarig et filii ejus et Raimundus Oddo et Bernardus Adalbert et Lanfres et Poncius Oliba et de honore predictorum clericorum agrarium tantum in vita mea retineo et post discessum meum ecclesie ipsi et habitatoribus ejus absque ulla contradictione retineo Insuper vero ipsum dominicum ortum qui est infra rivos et ipsam condaminam quam Petrus Stephanus laborat et aliam quam Raimundus Oddo laborat ipsam etiam de Melnag et aliam que est juxta fluvium Nigra et ipsum molendinum quem vocant Agolorig quem Petrus Adalberti tenet et unum mansum in villa Deannas ubi habitat Raimundus Duran totum et ab integro et in villa de illa Salella unum ortum obtimum et de omni valle que Cubaria dicitur cum finibus et terminis suis damus totum decimum excepto illum quem Arnaldus Raimundi tenet Insuper autem terras ermas quantum omines qui ibi abitaverint laborare potuerint que de mansis non sunt similiter donamus istos omnes honores cum supradicta ecclesia et quicquit habitatores loci ipsius juste adquirere amplius ibi potuerint totum et ab integro sicut jam supra dictum est in proprio alode absque ulla reservatione cum terris et vineis silvis et aquis molendinis et molendinariis aque ductibus et reductibus pascuis et piscariis cultis et incultis ingressibus et egressibus et omne quicquid dici vel nominari potest concedimus et donamus libenti animo et plena memoria supradictis locis Cluniaco et Moysiaco et eorum abitatoribus abbatibus et monachis istis et cunctis eorum successoribus ut abeant absque ulla contradictione in proprio alode et possideant in perpetuum Ante omnia autem ex parte Dei omnipotentis obtestor et prohibeo ego Raimundus Petri supradictus ut nullus laicus homo vel femina ullam potestatem aut ullam bajuliam vel aliquam malam consuetudinem in supradictis honoribus habeat vel retineat set libere et absolute totum ab integro permaneat et existat in Dei servitio et servorum Dei qui ibi habitaverint in eternum Sane si aliquis [quod absit] diabolico spiritu captus hujus cessionis vel descriptionis donationem in aliquo violare aut disrumpere temptaverit non habeat potestatem set sit in inferno ejus hereditas cum Juda traditore et aliis in eternum dampnatis Insuper etiam in presentia Romani pontificis et aliorum fidelium christianorum quasi tirannus et sacrilegus quousque satisfatiat dijudicetur Facta autem hujus cessionis descriptio Dominice incarnationis anno millesimo septuagesimo tertio Gregorio papa VII Rome pontificatus arche sublimato Francorum regnante Philipo rege Nomina vero illorum qui hec affirmant et corroborant ita esse tenenda ista sunt Ego Bernardus gratia Dei comes adfirmo et propria manu consigno ita + Ego Raimundus Petri confirmo atque dono propriis manibus et consigno ita + Ego Berengarius Petri Petre Pertusensis dono et laudo subsigno ita + Aliorum vero multorum bonorum hominum nomina qui hec subsignaverunt subtus sunt subsignata Signum + Berengarii Raimundi Signum + Petri Raimundi Signum Bernardi Raimundi Signum Bernardi Willelmi de Soladgue Signum Willelmi Willelmi Signum Bernardi Adalberti +