Charter Document - 02173455

Charter Document - 02173455


Charter Number: 02173455
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1073
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notum sit omnibus sancte ecclesie Dei fidelibus tam presentibus quam futuris quia ego Ruozelinus miles saluberrima illa divine pagine sententia ammonitus Non apparebis in conspectu Dei tui vacuus aliquantulum possessionis mee promitto ut in incerto vocationis mee tempore quantulacumque parte non vacuus securior tremendo assistam judici Hac igitur de causa qua supradixi dono Deo omnipotenti et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad monasterium Cluniacum mansum unum in villa Baletheir item unum mansum in villa que nuncupatur Novila item alium mansum in villa Maries Hec ut dixi potestative absque omnium hominum contradictione absque ulla reservatione dono ut perpetuo jure Cluniacensis congregatio ea possideat Si quis hanc donationem ulterius infringere voluerit Dei verbere correptus resipiscat judici autem X auri libras persolvat Factum est hoc anno Domini millesimo LXXIII indictione XI