Charter Document - 02173450

Charter Document - 02173450


Charter Number: 02173450
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1072 - 1073
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In Christi nomine Notum esse volo Dei ecclesie fidelibus qualiter ego Fredericus Dei gratia Genevensis episcopus cogitans humane fragilitatis casum atque anime mee seu animarum antecessorum meorum remedium per hoc maxime adipiscendum dono in episcopatu Bisuntino et in comitatu Willelmi comitis et in villa nomine Tauriaco per manum advocati mei Algodi omnia que ibi mei juris esse videntur tam in casis et in casalibus pratis campis silvis arboribus pomiferis et impomiferis aquis aquarumve decursibus necnon in servis et ancillis totum usque ad exquisitum ad altare Sancti Petri Romani Monasterii et monachis Deo et sancto Petro ibidem assidue famulantibus videlicet eo tenore ut fratres omnes loci memoriam mei quandiu vixero habeant post meum vero obitum singulis annis sicuti de proprio fratre anniversarium faciant Ego Algodus advocatus hanc cartam de terra levavi et scribere et firmare rogavi Cono testis Alius Cono testis Gotefridus testis Saligerius testis Oldricus testis Si quis autem extiterit qui hanc donationem infringere voluerit Dei excommunicationi et sancti Petri necnon et nostre subjaceat donec ad satisfactionem veniat Ego Anselmus jussu Willelmi cancellarii regnante juniore rege Henrico anno XVII scripsi Genevis die veneris