Charter Document - 02173447
Charter Number: | 02173447 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1072 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Vox Dei est dicentis Date elemosinam et omnia munda sunt vobis et iterum Facite vobis amicos de Mammona iniquitatis ut cum defeceritis recipiant vos in eterna tabernacula Quapropter ego Agano Eduensis ecclesie episcopus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo cum consensu clericorum meorum [et] canonicorum ad locum Cluniacum cui preest domnus Hugo abbas capellam Sancti Hilarii cum omnibus que ad eam pertinent et cum terris que vel ad presens ibi sunt vel per succedentia tempora dabuntur Hoc autem faciens credo me participem fore orationum fratrum Cluniensium et maxime illorum qui in eadem Sancti Hilarii ecclesia Deo concedente divinis obsequiis famulabuntur Si quis autem huic mee donationi contrarius aliquam invasionem rebus supradicte ecclesie inferre presumpserit hic excommunicatus sit et anathematizatus a consortio bonorum omnium nisi ad debitam et congruam satisfactionem pervenerit Facta vero est hec carta Cabilonis publice in conventu presente legato apostolice sedis anno Dominice incarnationis MLXXII indictione X regnante Philippo Francorum rege anno XII regni ipsius