Charter Document - 02173446
Charter Number: | 02173446 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1071 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum sit cunctis presentibus atque futuris quod ego Guido indignus et peccator comes Pictavensis audita voce Domini dicentis Date et dabitur vobis dono Deo a quo bona cuncta procedunt et beato Petro Cluniacensi monachisque ibidem Christo famulantibus pro salute anime mee patris mei omniumque parentum meorum in tota terra mea de omnibus rebus que Cluniaco deferuntur vel portanda sunt ad opus monachorum videlicet ad edendum sive ad induendum omnem consuetudinem quam in dominio possideo absque ullo retinaculo Quod audiens ego Franco Sanctonensis dominum meum comitem de suis helemosinas facientem me quoque ut id ipsum facerem precantem et exortantem gratia Dei compunctus quicquid in eadem consuetudine habeo similiter pro redemptione anime mee parentumque meorum dono Deo et beato Petro Cluniacensi atque concedo Hoc namque donum concedimus ego Guido dux Aquitanie et Franco Xanctonensis anno ab incarnatione MLXXI in dormitorio Sancti Petri Sanctonensis Testes idonei qui hoc viderunt et audierunt Domnus Boso comes de Marcha Gaufredus de Mauritania Arnaldus Jannio Poncius sacrista Cluniacensis Arnaldus Girardus et alii plures