Charter Document - 02173444
Charter Number: | 02173444 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1070 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis et sanctorum apostolorum Petri et Pauli Hugoni venenerabili abbati et Cluniaco monasterio atque cosseiensi domnoque Gonzechino reverendissimo ejus loci preposito eorumque successoribus Tetbaldus Dei gratia Francorum comes et uxor ejus Adelaidis cum filiis suis in perpetuum Quoties omnipotenti Deo bonorum omnium largitori quedam licet pauca laudis sue usibus profutura conferimus sua sibi reddimus non nostra largimur quatenus hec agentes simus non de nostris muneribus elati sed acceptis a Deo muneribus non ingrati Nihil quidem magis ingratum est et a Christiana pietate constat penitus alienum quam ei non saltem in minimis pro parte aliqua ministrare a quo non solum presentibus temporalium rerum corpore sumus effecti sublimes verum futurorum bonorum per ipsius largissimam misericordiam in eternum optamus fieri heredes Scientes ergo quia fiducia magna est apud Deum eleemosyna facientibus eam eo inspirante et donante amicos nobis in presenti facere cogitamus a quibus post hanc vitam in eterna tabernacula recipi mereamur Quapropter ego Tetbaldus et uxor mea Adelaidis sanctitatis et religionis que penes sanctum vestrum collegium nostris temporibus divina gratia largiente potior celebriorque habetur et devotione permoti imo Dei inspiratione commoniti Odonem filium nostrum sacre regenerationis mysteriis innovandum a vestra paternitate destinavimus rati superna dispensante clementia sibi non inane futurum religiosiores quam ditiores in Christo habuisse parentes ad cujus gratie et defensionis nostre propensiorem effectum efficacioremque profectum nostrorum etiam redemptionem peccatorum in servitium et gloriam Domini nostri Jesu Christi sanctorumque apostolorum Petri et Pauli sancte paternitate vestre et monasterio Cluniaco voto ac traditione solemni perpetualiter concedimus et donamus quamdam in nostro alodio villam que Cossiacus dicitur cum ipso alodio eo per omnia quo nos eam hactenus jure et potestate tenuimus ab omni scilicet aliquorum hominum servitute et ditione immunem cum omnibus omnino ad eam juste pertinentibus id est terris cultis et incultis pratis sylvis aquis aquarumque excursibus circumquaque de jure ipsius potestatis existentibus servis quoque et ancillis capitecensis vel aliter se habentibus ceterisque reditibus cunctis atque consuetudinibus justis et actionibus nullo prorsus ad nos respectu consuetudineve retenta aut debita servitutis aliqua pensione sive exactione modo quolibet exhibenda quatenus universa tam a nobis quam a ministerialibus et servientibus nostris in tota illa possessione cujuslibet oppressionis aut inquietudinis occasio modis omnibus amputetur Deo autem inibi militantes cum omni pace et tranquillitate libera Domini servitute fruantur Quibus insuper auxiliarem manum nostram ubicumque et adversus quoscumque indigerint vel ratio postulaverit tam presentissime quam humanissime semper promittimus affuturam