Charter Document - 02173443
Charter Number: | 02173443 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1070 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Hugo divina gratia Cluniacensis cenobii abbas cunctis fratribus ac filiis nostris tam presentibus quam futuris post sancte conversationis insignia beate vite gaudia Noverit caritas vestra dilectissimi filii quod domnus Lambertus abbas S Bertini veniens ante presentiam humilitatis nostre inter alia magne sue devotionis munera quod etiam commissam sibi abbatiam non dubitavit relinquere nobisque ad ordinandam offerre noster quoque monachus ac professus existere Cum ad ea que devote postulabat nostre voluntatis assensum nullo pacto cerneret inclinari rogatus a nobis propriam compulsus est repetere abbatiam ea scilicet intentione ut in nostra obedientia quamdiu vixerit devote permaneat et ut monachus noster ac professus ab omni congregatione ametur et excolatur Cum vero expleto hujus vite curriculo debitum cunctis mortalibus exsolverit finem tricernarius in hoc loco pro illo celebretur ejusque anniversaria dies annuatim celebriter agatur