Charter Document - 02173442
Charter Number: | 02173442 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1070 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Omnibus fratribus ac filiis nostris in Cluniacensi cenobio Domino in fide recta servientibus tam presentibus quam futuris frater Hugo abbas celestis regni premia et eterne felicitatis gaudia Convenit dilectissimi ut sicut nos patrum nostrorum precedentium instituta etsi non ad plenum tamen prout possumus fideliter observamus ita etiam et vos ea que pro communi utilitate fieri decernimus et devote suscipiatis et salubriter conservetis quatenus et vobis meritum obedientie et illis pro quibus talia precipiuntur premium sempiterne salutis accrescat Notum itaque sit fraternitati vestre precepisse nos de domno Alphonso Hispaniarum rege nostro fideli amico qui tanta ac talia bona nobis fecit et adhuc indesinenter facit ut neminem regum vel principum sive priscis seu modernis temporibus ei comparare possimus quod scilicet in omnibus bonis que Domino largiente in nostro loco vel in aliis nostro juri subditis acta fuerint specialem habeat participationem tam in vita quam post mortem Preterea dedimus ei in vita sua unum psalmum id est exaudiat te Dominus ad horam tertiam sine intermissione canendum et ad majorem missam unam collectam id est quesumus omnipotens Deus simili modo quamdiu vixerit Decrevimus quoque ut in die cene Domini trigenta pauperes pro eo mittantur ad mandatum Et in die Sancto Pasche centum nihilominus pauperes a camerario pro eo reficiantur Et super hec omnia statuimus ut prebendam quotidianam habeat in refectorio ad majorem mensam quasi si nobiscum epulaturus sederet que uni pauperum Christi semper tribuatur pro salute anime ejus tam in vita quam in morte Huic quoque mensure bone conferte simul et coagitate supereffluentiam addere cupientes dedimus ei in ecclesia beatorum apostolorum Petri et Pauli nova quam ipse de propriis facultatibus construxisse videtur unum altare de precipuis quo scilicet divina mysteria ibidem celebrata saluti ejus valeant suffragari Cum vero hujus temporalis vite cursum debito fine compleverit exceptis officiis missis atque eleemosynis que pro illo agenda sunt uno anno in supradicto altari missa specialiter quotidie pro illo canatur Anniversaria vero dies ipsius ita per omnia agatur sicut pro domno Henrico imperatore augusto ad vesperas scilicet ad officium et ad missam omnia signa tangantur tractus in cappis canatur eadem missa ad ejus altare decantetur duodecim pauperes reficiantur septem diebus justitia detur excepta quotidiana prebenda que in majori missa semper ponitur abundans refectio a custode ecclesie fratribus preparetur In his autem omnibus que de illo vel pro illo agi decrevimus in his inquam omnibus et reginam ejus conjugem devotissimam fieri volumus participem Insuper duodecim pauperes ei in cena Domini concessimus et anniversarium ejus sicut imperatricis Agnetis agi censuimus