Charter Document - 02173439
| Charter Number: | 02173439 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1070 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis sanctis apostolis Petro et Paulo Hugo miles cum filiis suis in perpetuum Quotiens divine servitutis usibus profutura quedam licet perpauca offerimus sua Deo reddimus non nostra largimur ut hec agentes simus et ei cui omnia debemus non omnino ingrati et de nostrorum remissione peccatorum apud ejus clementiam aliquantisper securi Quapropter tam presentibus quam futuris notum esse volumus quod ego miles beatis apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniaci donavi quandam mei juris ecclesiam in honore sancti Georgii sub castro Vendopere sitam cum eodem suburbio nulla ibi prorsus consuetudine sive potestate justitiave retenta sed quicumque ibi hospitati fuerint ab omni servitio et exactione liberi et securi nisi in servitio Sancti Petri et monachorum etiamsi clamor de his factus fuerit per ipsos justitia fiat exceptis nostris servis hominibus Et insuper omnem usuariam tam in silvis pratis aquis pascuis perpetuo habeant et tantum terre arabilis quantum uni carruce sufficiat eisdem donavit omnem quoque decimam de omni laboratu meo Quod ut stabile firmumque permaneat donum hoc in manu priorum duorum Cluniacensium domni Warmundi et domni Odonis misi et hanc cartam inde fieri laudavi et uxorem atque filios meos in presentia militum meorum laudare feci
