Charter Document - 02173438

Charter Document - 02173438


Charter Number: 02173438
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1070
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Quoniam quidem generatio advenit et generatio preterit ac nichil est sub sole conditioni hominum ita dispositum quod quandoque sui mutabilitatem possit evadere oportet nos meliorem nostri partem quod est intellectus utcumque viribus valemus vel modicum exercere ut quod in nostri presentia geritur qualiter inviolabile ac ratum permaneat posteris litteratim mandetur Igitur Dominicis verbis non surda aure auditis quidam peccatores sed de Pitueris castro inter primates secundum hoc seculum nobiliores perterriti immanitate et enormitate peccaminum suorum domnus videlicet Wido cognomento Largus de cujus capite tocius alodi constat medietas filii sui uxorisque consensu domnus Hadericus qui fuit Aurelianensis episcopus atque Hysimbardus frater ejus domnus Wido abbas per cujus consilium hec acta sunt et Gaufredus atque Ulricus nepotes eorum et Albertus nobilis miles uxoris filiorumque suorum consensu donant atque concedunt Deo omnipotenti necnon et beate Dei genitrici Marie sanctisque apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum pro redemptione animarum suarum omniumque parentum suorum precedentium atque subsequentium quoddam predium quod conjacet Sinaquis inter Pitueris castrum et Dadonis villam sed et in burgo prefati castri vel ubicumque domnus Hadericus habere alodi aliquid videtur totum autem quod domnus Wido Largus habere videtur in alodo apud Guagnoni Villam vel in hospiciis vel in culturis sive de patrimonio illi acciderit vel quoquo modo postea adquisierit eodem modo concedit eo tenore ut monachi Clunienses habeant et possideant jure perpetuo et pro animabus illorum quorum helemosinas vel hic jam receperunt vel recepturi sunt preces cotidianas Deo persolvant ut dantes et accipientes simul in vita eterna feliciter vivant Hec autem carta facta est jussu voluntario domni Phylippi regis totius Gallie preclarissimi viri et domni Richerii Senonensis archiepiscopi atque domni Rainerii Aurelianensis episcopi qui cum magno gaudio et devotione ibi cimiterium consecravit propriis manibus in edificanda ecclesia primum lapidem posuit laudantibus atque cohortantibus cunctis Pitueris castri primatibus atque nobilibus Si quis autem armis diaboli agitatus contra regiam potestatem atque confirmationem et episcopalem corroborationem atque sancte ecclesie robustissimam auctoritatem se erigere presumpserit calumpniam ingerendo huic tam undique confirmate donationi nullo modo prevaleat sed pro tali presumptione auri libras mille componat et fiant filii ejus orphani et uxor ejus vidua atque cum Juda Christi traditore in abyssum inferni detrusus inrevocabiliter eternas penas luat S Rainerii Aurelianensis episcopi S Widonis Largi S Tetbaldi filii ejus S Ulrici nepotis eorum cum Walterio fratre suo S Haderici clerici qui fuit Aurelianensis episcopus S Hisimbardi fratris ejus S domni Guidonis abbatis et Gaufredi militis nepotum Haderici et Isimbardi S Gibaldi pueri nepotis eorum S Alberti militis S Gaufredi militis S Isimbardi fratris ejus S Hugonis de Tuslvilla S Petri de Stampis qui fuit cum Tetbaldo filii Arardi S Letaldi filiorumque suorum Fulconis et Godefridi S Symonis et Theoderici S Rainardi capiterii