Charter Document - 02173437

Charter Document - 02173437


Charter Number: 02173437
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1070
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In Dei nomine ego Joscherannus et frater meus Inmarus donamus Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum duas condaminas pro fratris nostri Milonis defuncti requie ut Deus omnipotens eripiat eum ab infernalibus claustris et det ei requiem sempiternam Sunt quidem site in villa ad Sanctum Jangulfum ad occidentem via publica ad aquilonem via publica similiter tali tenore ut ibidem Deo servientes totum ad integrum habeant ab hodierno die et deinceps et faciant quicquid voluerint sine ullo contradicente Si quis autem contra hoc aliquam calumpniam inferre temptaverit in supradicta maledictione permaneat et quod repetit vindicare non valeat juditiariaque potestate coactus duas auri uncias componat Firma permaneat constipulatione subnixa