Charter Document - 02173432
Charter Number: | 02173432 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1070 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti Ego Wilelmus gratia Dei Aquitanorum dux confirmo et stabilio monetam Engeriacensem et Niortensem ac perpetualiter Cluniacensi ecclesie que est constructa in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli stabiliendo contrado ut semper eo modo eo tenore atque eodem pondere in supradictis locis feriatur quo et Pictavis Ita omnino absque ulla exceptione ut si quando Pictavis mutatur et ibi mutetur absque ullius pretii suffragatione si quando vero ibi denarii fiunt et ibi si quando ibi med acule et ibi Si quis autem hoc nostrum statutum violare vel mutare presumpserit sciat se Deo et sanctis ejus repugnare et nisi cito resipuerit eternas penas luere Testes vero hujus donationis sunt Hugo de Lisigniano Girbertus