Charter Document - 02173431
Charter Number: | 02173431 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1070 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum sit omnibus fidelibus christiane religionis presentis temporis atque futuri quod ego Stephanus ob remissionem meorum et patris ac matris cuncteque mee propinquitatis peccatorum clausum de Moncuc extra augmentum quod deinceps faciam dedi Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo Cluniacensibusque fratribus ab ipsis perpetuo possidendum absque ulla calumpnia vel consuetudine Hanc autem cartam laudaverunt et firmaverunt Wigo filius Hugonis consobrinus ejus necnon etiam Humbertus Wichardus atque Dalmatius filii Wichardi consobrini ipsius similiter et Wigo et Rotbertus quoque de Varenna et Ayminus de Pitseis et Gausmarus frater ejus et Rotlannus de Muntaignei et Gausmarus de Vernei et Poncius de Vicurzun Fuit autem ista carta firmata ad portum de Domno Martino super Sagonnam fluvium in manibus Drogonis episcopi Matisconensis et Sigaldi prioris Cluniensis atque Wichardi monachi consobrini ipsius Stephani Excommunicavit etiam Drogo episcopus omnes viros sive mulieres quicumque hoc donum vel cartam calumpniati fuerint nisi quantocius penituerint et emendaverint ut sint socii et participes dampnationis Jude Domini traditoris et Datan et Abiron omniumque malignorum spirituum dampnati in anima et corpore Amen amen amen