Charter Document - 02173430

Charter Document - 02173430


Charter Number: 02173430
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Proposal
Date: 1070
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Venerabili patri ac domno et in ecclexia per Dei misericordiam non sub modio lumini set super candelabrum posito abati de Clugnedo Obertus comes Canevesanus et Ardicio castellanus de Castelleto salutem et debitam per omnia reverenciam Quoniam sicut ait apostolus dominis ac dominorum causis in omni timore subici et eas procurare debemus contrarium vel id non observare facere non audemus Notum sit igitur vestre paternitati ob prioris seviciam in cella Castelleti tantam discordiam crevisse quod etiam omicidia apud eumdem fieri vilescat et in ejusdem manibus plures conversos vulneratos et alia flagiosa facinora patrari ab eo vilipendatur nam quod memorem jusjurandum quo omnes monachos laicorum more sibi subjectum est quod Enggezo frater qui cum domnus papa esset in nostris partibus illuc venit satis audivit Que res omines nostre provincie ita terret ut domum et fratres omnino vitent et quasi monstrum procul dubio aborretur vestram itaque benignitatem umiliter deposcimus pater karissime ut supradicte domus fratrum misereamini qui suum conscilium vobis ut alio tempore in presenti aperire non sunt obliti Aie nunc inutilis persone sarcinam removete et eidem ospicio Garnerium fratrem quem priorem celle que dicitur a Vertemata constituistis cui fideles et amici et negocia domus bene sunt nota si placet admovere deprecamur Sin autem hec et alia vestre probitati inquiunt nosque omnino modo subjectos committimus et pro posse nostro equidem equo animo toleramus Salvete