Charter Document - 02173429
Charter Number: | 02173429 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1070 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Ego Gaufredus Parisiorum episcopus et Joscelinus archidiaconus utile et honestum esse intelligentes monachorum Cluniacensium in ecclesia beate Marie Longi Pontis Domino serviencium immo domni Guidonis amicissimi nostri ex laico dudum effecti monachi precibus aurem misericordie aperire damus eis altare et quod ad altare pertinet ville que dicitur Orceacus quod sacratum est in honore sancti Martini ita ut nunquam a nobis vel ab aliquo successorum nostrorum alicujus infestationis calumpnia moveatur salva tamen in omnibus ecclesiastice subjectionis nobis debita reverentia Synodum vero et circadam nobis retinemus ne res ecclesiastica omnino a manu nostra removeri videatur Ut autem hoc donum firmum et stabile permaneat archidiaconorum nostrorumque canonicorum manibus kartulam istam roborandam obtulimus S Gaufredi episcopi S Joscelini archidiaconi S Drogonis archidiaconi S Ivonis archidiaconi S Johannis decani S Galeranni cantoris S Oylardi sacerdotis S Odonis sacerdotis S Galterii sacerdotis S Roberti sacerdotis S Girardi levite S Josberti levite S Fulchoii levite S Aymonis levite S Heinrici levite S Odonis subdiaconi S Garini subdiaconi S Tedvini subdiaconi S Stephani acoliti S Landonis acoliti