Charter Document - 02173428
Charter Number: | 02173428 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1070 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Divina pietate largiente legumque auctoritate concedente sanccitum est ut unusquisque fidelium de rebus propriis ac temporalibus eterna valeat [premia] mercari dicente Scriptura Date elemosinam et [ecce] omnia munda sunt vobis et alibi Divitie viri redemptio anime ejus Quapropter ego in Dei nomine Gauserandus filius Bernardi cognomento Grossi et fratres mei Bernhardus Landricus Hugo Bonspar donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et domno Hugoni abbati Cluniacensi et omni gregi sibi commisso unam vineam optimam cum ipsa domo et torculari et de ipso adjacenti bosco tantum quantum usus ejusdem vinee postulaverit omnia et in omnibus quantum visi sumus habere vel possidere in prefata vinea sic donamus Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et predicto Hugoni abbati pro remedio anime genitoris mei nomine B[ernardi] sicut et ipse dedit in morte sua sine ulla reservatione et sine ulla inquietudine Sita est autem ipsa vinea in comitatu Cabilonensi in pago qui nuncupatur Munt Si quis contra hanc donationem [aliquam] calumpniam inferre voluerit nisi cito resipuerit anathema sit Karta autem hec firma et stabilis permaneat omnique tempore Actum publice Cluniaco VI idus julii die sabbati anno ab incarnatione Domini MLXX indictione VIII regnante Philippo rege S Gauzerandi S Bernhardi S Landrici S Hugonis S Bonspar fratrum qui hoc donum fecerunt et hanc kartam laudaverunt et manibus propriis domno et venerabili Hugoni abbati eam reddiderunt S Bernhardi de Buschyria S Ansedei de Ular S Rotperti de Cristul S Guirvil S Bernhardi de Visanduno S Dalmatii de Cristul Chono monachus jussus scripsit die et anno quo supra