Charter Document - 02173426

Charter Document - 02173426


Charter Number: 02173426
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1069
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Ecclesie filiis notum sit cunctis presentibus et futuris quod ego Guido cum uxore mea Maria donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo quibus dedit Deus potestatem in celo et in terra ligandi et solvendi pro remedio animarum nostrarum partem predii nostri vineam scilicet noviter plantatam et quod plantandum restat in villa que nuncupatur Vinosa presentibus testibus his Bernardo Grosso cognomine Grausfredo ejusdem uxoris mee fratre Vuichardo de Graiso Hugone de Bisca Facta est autem hec donatio anno ab incarnatione Domini MLXVIIII indictione VII regnante Philippo rege Francorum IIII regni ejus anno regnante Domino nostro Jesu Christo cujus anni non deficient cujus regni non finis erit