Charter Document - 02173424
Charter Number: | 02173424 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1069 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Largissima Dei pietas in hoc saluti humane providere studuit ut ex suis rebus possent vitam adquirere homines moribundi unde ego Philippa considerans casus fragilitatis humane simulque vocem Domini dicentis Sicut aqua extinguit ignem ita elemosina extinguit peccatum itemque alio audiens Dominum dicentem Date elemosinam et omnia munda sunt vobis dono Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacensem ubi domnus Hugo abbas preest ac ad locum Celsiniacensem unum mansum qui dicitur Maroiolus cum pratis ac furno et omnibus appendiciis ad ipsum mansum pertinentibus quesitum et inquirendum pro anima domni Wilelmi senioris mei ac filiorum meorum id est Wilelmi Pontii simulque pro Rotberto comite filio meo qui adhuc superstes habetur ex meo alodo proprio sine ullo contradicente mortali homine ut ab hodierno die teneant et possideant et quicquid facere voluerint faciant Sane si quis extiterit aut ex progenie mea aut alius aliquis contradictor existens iram Dei omnipotentis et sanctorum ejus incurrat et cum Dathan et Abiron ac cum Juda traditore Domini in infernum permaneat nisi ad emendationem venerit monachis Celsiniacensibus Sig Stephani episcopi Arvernensis qui auctoritate episcopali firmavit Sig Rotberti comitis qui manu sua eam super altare sancti Petri posuit Sig uxoris ejus Judith Sig Poncii de Chaptol Sig Comarchi Sig Odonis de Espalede Sig Widonis de Ebagno Et ego Rotbertus comes filius ejus pro anima ejusdem matris mee dono porcum et multonem et sexarium de hordeo qui michi exiebat ad alodum de ipso manso sancto Petro et monachis Celsiniensibus et si quid aliud meum erat in ipso manso totum meum rectum Factum die Ascensionis Domini