Charter Document - 02173413

Charter Document - 02173413


Charter Number: 02173413
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1067
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Ego Isembertus dominus Castri Allionis inter alias totius orbis ecclesias precipua religionis observantia Cluniacense cenobium florere nostris temporibus audivi tractus itaque odore unguentorum illius operam dedi qualiter tante ecclesie possem spirituale beneficium promereri Proinde uxoris mee Gisberge filiique mei Eblonis assensu et voluntate dedi in eleemosinam Deo et prefate ecclesie in manu domni Hugonis abbatis insulam quandam que vocatur Ayas absque calumpnia vel consuetudine alicujus potestatis dedi etiam totam ex integro liberam et quietam sicuti mei juris esse dignoscebatur Ita tamen ut nullus recedente mari in circuitu insule piscari presumat nisi permissione monachorum in ea habitantium ea tamen conditionis interpositione quod de captura piscium sive avium tertia pars monachis restituatur Dedi insuper monachis ibidem Deo servientibus de possessionibus meis medietariam scilicet de Conderia que sita est in insula Oleronis liberam et quietam absque ullius potestatis consuetudine dedi exclusam de Borda et duo molendina in nemore Fluriacensi que feceram in loco qui dicitur Conca putrida tali pacto ut tres pauperes inde pascerentur et essent vestiti Dedi decimam vinearum que presentes et future erant in nemore Fluriacensi et in circumadjacenti provincia et de nemore similiter quidquid necessarium fuerit domui de Alodio ad constructionem domorum seu molendinorum sive ad calefaciendum vel ad alias res complendas Hoc laudavit hoc concessit hoc confirmavit domnus meus Wido comes Pictavorum in manu domni Hugonis abbatis ut in charta quam ipse comes in Aias componi fecit de libertate insule scribitur Ac ne forte in posterum hec tam solempnis donatio seu confirmatio supervenientium posset cavillatione convelli literarum nostrarum adibita est privilegialis auctoritas Hujus rei testes sunt prefatus Hugo abbas Odo Angeliacensis abbas Ademars Lemovicensium abbas Eblo filius meus Josselins de Niort Aimericus vicecomes Hugo Burdot Constantius Brunet et alii Facta sunt autem hec anno incarnationis Domini millesimo septuagesimo septimo Rome Alexandro papa secundo pontificante in Francia rege Philippo regnante Domino autem nostro per cuncta secula imperante