Charter Document - 02173410

Charter Document - 02173410


Charter Number: 02173410
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1066
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Deum patrem omnipotentem tocius creature creatorem ejusque unigenitum Dominum nostrum Jesum Christum per quem omnia et Spiritum sanctum vivificantem ab utroque procedentem unum Deum credere magnum est operari autem quod precipit non minimum ipsum vero spernere periculosum Quapropter eum fideliter credere perfecte diligere humiliter obedire est omnibus necesse precipue tamen istud illis convenit quos sacri lavit unda fluminis redemit unda sanguinis perunxit liquor crismatis Ad hoc enim facti sumus ut Deo fideliter servientes seminemus terrena ut metamus celestia Scriptura dicente Quecumque seminaverit homo hec et metet Qualiter autem Deus inveniri possit ipse in evangelio ait Date elemosinam et ecce munda sunt omnia vobis Quibus plane verbis ostenditur quia nichil eo miserius quem inique adquisitiones deprimunt quem locupletem fraudes et rapine faciunt Et quoniam ille nobis ambiende sunt divitie que nos ornare possunt et munire [et] a mundo disterminare animas nostras ditare atque nobilitare ideo in Dei nomine ego Almodis nutu Dei comitissa et filius meus Raimundus comes Rutenensis et Nemosensis Narbonensiumque nobilissimus pro domni Poncii comitis remedio et pro remissione peccatorum nostrorum atque parentum vivorum ac defunctorum atque salute fidelium nostrorum obtimatum abbatiam Sancti Egidii et locum omniaque sibi pertinentia Deo et domno Hugoni presenti abbati Cluniensi et ejus successoribus tradimus et donamus atque concedimus Ita tamen ut in predicta abbatia indominicaturam quam ibi habemus et usus et usaticos retineamus excepto quia neque abbatem nec monachos posthac distringemus neque dehonestabimus sed potestas et districtio et ordinatio abbatum et monachorum Sancti Egidii et eorum que soliti sunt tenere in domni abbatis Hugonis et successorum ejus potestate consistat quatinus ipse et successores ejus locum predictum et omnia loco pertinentia pro posse suo et voluntate secundum regulam Sancti Benedicti regulariter ordinent et teneant in eternum Ut vero nostri parentumque nostrorum memoria Cluniaco perhenniter habeatur hoc in dono abbatie predicte solummodo retinemus ut successores predicti abbatis a nobis vel a successoribus nostris donum predicte abbatie absque ullo lucro et precio accipiant Quod si successores nostri successoribus domni abbatis predicti expedite ut diximus dare noluerint nichil abbatibus petentibus obsistat sed locum et omnia que prediximus ipsis in Dei servitio possidentibus donum nostrum integrum inviolatumque perhenniter maneat Hoc autem omnibus notum sit locum [predictum] et abbatiam predictam allodium esse sancti Petri que dono domni pape Romani tenemus queque domno predicto abbati Hugoni et ejus successoribus salva fidelitate Romane ecclesie et domni pape tradimus perhenniter habendam et regulariter ordinandam ita tamen ut census X solidorum debitus omnibus annis Romane ecclesie persolvatur Facta est autem hec donatio anno MLXVI Dominice incarnationis octavo X kalendas januarii justa Nemausum civitatem secus ecclesiam Sancti Baudilii regnante Philippo rege Francorum videntibus atque laudantibus episcopis scilicet domno Raimbaldo Arelatensi archiepiscopo atque Romane ecclesie vicario et domno Durando Tholosano et Hugone Uzeticensi et Rostagno Avinionensi Bertranno Magalonensi abbatibus Bernardo Massiliensi Frotardo Tomeriensi Bernardo Vabrensi Petro clerico Romane ecclesie subdiacono Nemosensibus clericis Salomone et Bertranno militibus Poncio Geraldi Gerundensi vicecomite Tridmundo Elisiarni Wilelmo et Emenone fratre ejus de Sabran Petro Aquiniensi Rostagno de Poskeriis et fratre ejus Rainone Rainoardo de Medenis Bertranno de Capraria et Petro fratre ejus et Hugone de Kassanguis et Segario Salomonis ac Wilelmo Belliroti Umberto Gauzberti insuper volente et laudante nobili Adala Sustancionense comitissa et aliis quamplurimis bonis hominibus Deo cognitis Si quis vero cujuslibet ordinis seu dignitatis contra hanc donationem venerit ad inrumpendum vel ad inquietandum aut contradicendum omnipotentis Dei iram terribilem atque tremendam incurrat atque cum Juda perfidissimo traditore et cum Datan et Abiron in inferno inferiori crucietur omnibus insuper penis quibus illi cruciantur qui recedunt a Deo puniantur et ipsi et eorum consentanei qui huic donationi ressistere voluerint nisi resipuerint et ad emendationem venerint Signum + domne Almodis comitissa et signum + domni Raimundi comitis filii ejus qui hanc cartam donationis scribere jussimus et testes firmare rogavimus Signum + Rostagni de Poskeris Signum + Adalberti Gitardi Barchinonensis Signum + Berengerii de Barbarano Signum + Elisiarii Dalmatii Signum + Johannis Gerundensi capiscolii Signum + Bernardi capellani Sancti Egidii Signum + Rainardi Amati Signum + Poncii de Nozeto Signum + Fredelani Raimundi Bernardus monachus Auxiensis scripsit jussus die annoque quo supra Datum per manus Henrici monachi ad vicem cancellarii Raimbaldus archiepiscopus Ugo episcopus Bertramnus episcopus