Charter Document - 02173408

Charter Document - 02173408


Charter Number: 02173408
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1066
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notum sit omnibus hominibus quod ego Humbertus miles reminiscens pondus peccatorum meorum seu patris et matris et omnium parentorum meorum ideoque dono Deo et sanctis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum ubi domnus Hugo abbas magis prodesse quam preesse videtur aliquid de rebus meis hereditariis que sunt site in pago Matisconensi in villa cui vocabulum est Bieries dono unum mansum quem Grimaldus tenet et franchisam mansi et omnia que ad ipsum mansum pertinent Insuper [dono] unum servum cui nomen est Grimaldus non illum cujus supra mentionem fecimus sed alium ejus cognomen Hanc donationem ego Humbertus miles atque Cluniensis monachus affirmo et corroboro et fratres mei Wido et Durannus Gaufredus consobrinus meus Hugo et frater ejus Artaldus Facta est hec anno MLXVI indictione III regnante Phylippo rege Francorum mense VI feria VI a Willelmo monacho atque Teutonico