Charter Document - 02173405
Charter Number: | 02173405 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1065 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Noverint cuncti filii sive fideles sancte matris ecclesie tam presentibus quam futuris quod ego Tedza femina vidua ob remissionem meorum ac mariti Ebrardi et patris ac matris totiusque mee consanguinitatis facinorum conjuncto consensu et laudatu filii mei Odilonis in primis Domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro atque Paulo fratribusque Cluniacensibus dono et trado post meum discessum medietatem totius mei alodi situm et positum in villa Fargiacensi in episcopatu Cabilonensi ac medietatem vinee posite in villa Castaniensi ita ut ab ipsis perpetuo absque ulla calumpnia vel mala consuetudine possideantur et retineantur Sed et in vita mea de ipso alodo in vestitura duo jugera sive duos jornales et de vinea duos sextarios vini Ego quoque filius ejus Odilo similiter post meum discessum si sine legali herede obiero alteram medietatem alodi que ex parte matris retineo offero et dono et illius alodi que ex parte patris habeo do ac trado eodem modo S Isembardi presbiteri S Richardi prepositi S Constantini Pelliciarii et filii ejus Bernardi S Bernardi Calvi et Ornadi Sartoris Facta [est] autem hec donatio sive descriptio Cluniaco in publico capitulo anno ab incarnatione Domini millesimo LXV indictione III feria V kal septembris luna XXVII regnante rege Francorum Philippo Quod si quis contradictor sive calumpniator hujus donationis insurrexerit sit portio ejus cum Juda traditore Domini et Dathan et Abiron in inferni baratro