Charter Document - 02173404
Charter Number: | 02173404 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1065 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Precedentium patrum assertio docet et legalis institucio regalium preceptionum jubet ut omnis homo cujuscumque dignitatis seu cujuslibet conditionis qui quaslibet donationes seu venditiones sive commutaciones agere temptaverit non solum nudis verbis id agat sed literali pagina voluntatis sue secreta insigniri faciat testiumque roboratione confirmari jubeat quatenus per succedentia curricula temporum perpetuum obtineant firmamentum et contra obloquentium garrulitatem veritatis teneant fundamentum Igitur enim summopere providendum est quamdiu in hoc laborioso certamine hujus vanissimi seculi laboramur et peregrinamur et quamdiu acceptabile tempus atque dies salutis nobis instare videntur tesaurizemus enim tesauros in celo ubi nec erugo neque tinea demoliuntur neque fures effurantur Debemus igitur sacre scripture obedire aliquando que ait Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis quia sicut aqua extinguit ignem ita elemosina extinguit peccatum Enimvero studeamus agere si qua bona valemus omni dilatione postposita operari non pigritemus Faciamus nostros debitores eos quos veraciter novimus et in presentiarum corporum saluti consulere et in futuro animarum judices esse minime dubitamus Scimus enim quia post mortem nil boni facere possumus ideoque summopere studendum est ut cum omni hilaritate lucrum faciamus animabus nostris antequam ad illud subtile et incomprehensibile ducamur examen occulto judici satisfaciendo placatum habere possimus et que neglegenter a nobis sunt graviter commissa fructu penitentie seu rerum presentiarum redimitione dum in istius evi brevitate moramur qualitercumque possumus tergere non desistamus Legum jure sancxit auctoritas et antiqua consuetudo ut qualiscumque homo de rebus suis juris proprie si Regum regi aut sanctis ejus in elemosina pro remedium anime sue vel parentum suorum dare voluerit plenissimam habeat libertatem ad faciendum Quamobrem ego Raimundus comes considerans enormitatem scelerum meorum seu patris vel matris mee et ut nobis Dominus in illo die examinis tremendi judicii sit clemens pius et misericors trado Domino Deo et sanctis ejus apostolis videlicet Petro et Paulo pro redemptione anime mee seu genitorum meorum videlicet patris et matris fratris quoque et sororis omniumque propinquorum meorum tam preteritorum quam presentium et futurorum Gordiniacensem abbatiam cum omnibus appendiciis suis quas nunc usque adquisivit et inantea adquirere poterit totum ab integro trado Domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum ubi domnus Hugo abbas magis prodesse quam preesse videtur sine ulla dilatione in perpetuum trado non coactus neque cupiti precii adtractus sed spontaneus et summa Dei inspiratione et propria voluntate hec ago Cluniacum denique monasterium hujus facti delego atque constituo preceptorem et vicarium quatinus ab hac die et deinceps domnus Hugo abba qui predicti cenobii gubernacula pio moderamine nunc Deo annuente administrat cunctique ejus successores hanc potestatem omnibus diebus regant ordinent atque ut sibi melius visum fuerit secundum Deum et secundum regulam Sancti Benedicti ita disponant sit etiam semper sub tutamine et sub regimine prepositi Sancti Saturnini Omnes enim consuetudines quas antecessores mei hucusque in ea abuerunt quibuscumque modis fuissent et ego usque modo habui utrum fuissent juste an injuste omnes ab odierna die eas relinquo Domino Deo et ejus genitrici et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo preter dominicaturas meas proprias quas mihi retineo Est enim supradictus locus in honore Dei et in veneratione beate et gloriose semper virginis Marie et est situs in pago Uzetico Ego Raimu[n]dus comes cum omni integritate Domino Deo ut sepe jam dixi dono donatumque in perpetuum esse volo pro remedio anime mee necnon et pro anima patris mei et matris mee et omnium propinquorum meorum insuper pro salute vivorum et requie omnium defunctorum cum omnibus suis appenditiis cum ecclesiis villis campis pratis vineis silvis aquis aquarumque decursibus molendinis domibus edificiis cum omni supraposito mobili et inmobili exitibus et regressibus cultis et incultis quesita etiam et inquirenda que fuerint imperpetuum firmiter solideque teneant et possideant cum omni libertate absque ulla consuetudine nullius persone Si quis vero quod futurum esse minime credo ego ipse [quod absit] aut aliquis consanguineus meus in suos usus transferre conatus fuerit primitus iram Dei omnipotentis cujus res temerario presumpserit ausu vinculo etiam terribilis anathematis innodetur et nisi resipuerit cum Juda Christi proditore perpetuo dampnandus consocietur parsque ejus fiat cum Datan et Abiron quos terra vivos absorbuit et cum his qui dixerunt Domino Deo Recede a nobis omne quoque tempus vite sue sub maledictione transeat sit maledictus in civitate maledictus in via maledictus in agro maledictus in aqua maledicte sint reliquie ejus maledictus sit fructus ventris ejus fructusque terre ejus maledictus erit ingrediens et maledictus regrediens mittat Dominus super eum famem et esuriem in omni tempore donec conterat eum et perdat velociter propter temeritatem qua contra Deum se erexit res ei dicatas invadendo percutiat eum Dominus egestate febri et frigore ardore estu et ere corrupto corruat coram inimicis suis et cadaver ejus sit in esca volatilibus celi et bestiis terre percutiat eum Dominus ulcere pessimo contra quem ausus est garrire scabie et prurigine a planta pedis usque ad verticem omni tempore sit calumpniam sustinens et opprimatur violentia nec sit qui eum liberet omnesque ejus complices et qui ei in hac factione assensum prebuerint in ejusdem dampnatione consocientur et omnes maledictiones que in Scripturis sanctis continentur descendant super capita eorum et dispereant in eternum Amen amen Fiat fiat nisi ad emendationem venerint Ego denique Raimundus comes invoco sanctam Dei genitricem Mariam et XII apostolos Domini nostri Jesu Christi Petrum Paulum Andream Jacobum Johannem Tomam Jacobum Philippum Bartholomeum Matheum Symonem Tadeum in auxilium et confirmationem hujus donationis ut si quis presumptor eam aliquando violare presumpserit ipsi sancti apostoli et omnes sancti sint illi contrarii in hora mortis ejus et ante tribunal eterni judicis Signum Raimundi comitis S Willelmi Sabran S Rostagni Carmiian Facta est hec carta anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi MLXV inditione III mense augusto regnante Philippo rege magno Francorum Scripta in cenobio Sancti Saturnini a Willelmo monacho sacerdote indigno atque Teutonico imperante Raimundo comite