Charter Document - 02173402

Charter Document - 02173402


Charter Number: 02173402
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1064
Date type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Ego Eraclius Dei gratia Bigorrensis ecclesie episcopus et Bernardus Bigorrensis comes desideramus et rogamus omnes Christi fideles tam futuros quam presentes ut sint testes et fautores negocii quod in presentiarum dicturi sumus Ex hereditate parentum nostrorum devolutum est ad possessionem nostram monasterium in territorio Bigorrensi situm quod est contructum in honore beati Felicis martyris et beati Licerii confessoris et episcopi In hoc ex multo tempore congregatio fuit monachorum sed pro peccatis nostris per incuriam nostram et aliarum personarum ad quarum curam et dispositionem idem monasterium pertinuit non ita valebat ibi regularis disciplina et ordo monasticus ut vel Deo placeret vel nobis ad salutem animarum nostrarum expediret Visum est ergo nobis querere consilium et auxilium domni Hugonis reverendi abbatis et regentis illud reverendum collegium monachorum Cluniaco congregatorum Per hujus loci abbates cum pleraque monasteria restaurata sint et meliorata per karitatem que ut apostolus ait omnia sperat affectavimus nos quoque simile beneficium eorum sanctitatis obtinere Hujus rei gratia pro salute animarum nostrarum et parentum nostrorum facimus ipsius predicti monasterii tradictionem et omnium rerum ad hoc quolibet modo pertinentium Domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad locum cujus supra meminimus Cluniacum eo tenore ut Cluniacensis congregatio perpetuo jure illud habeat et possideat et hujus congregationis abba videlicet Cluniacensis secundo loco post se committat cui velit et quomodo velit curam monasterii et hoc semper fiat sine omnium mortalium contradictione Volumus quoque ut liberum sit et absolutum ab omni servitio et posteris nostris et cuilibet seculari vel ecclesiastice potestati Et hoc sit manifestum et indubitatum quod nostra est voluntas et nostra petitio ut hec eadem nostra traditio per romanum pontificem confirmetur ut quicumque eam violare et infringere temptaverit sciat se per ejus auctoritatem excommunicatum et a sancta Dei separatum ecclesia Hec autem carta scripta est in ipso Bigorrensi castro et data XI kalendas decembris anno Dominice incarnationis millesimo sexagesimo quarto regni autem Phylippi regis Francorum quarto indictione secunda Signum domni Eraclii Bigorrensis episcopi Signum domni Bernardi Bigorrensis comitis qui hanc cartam dederunt Signum domni Stephani Oloronensis episcopi Signum domni Durandi Tolosani episcopi Signum Gregorii Lacurrensis episcopi Signum Petri Aturrensis episcopi Signum domni Bernardi Dormaniacensis comitis