Charter Document - 02173397

Charter Document - 02173397


Charter Number: 02173397
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Foundation
Date: 1063
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notum esse volumus cunctis hominibus quod beati Marcialis Lemovicensis monasterium ab eodem sanctissimo patre ea libertate quam et tempore a domino Jhesu Christo acceperat in inicio dispositum et in eadem ab ipsius successoribus confirmatum usque ad tempus sexti abbati Cluniacensis sancti Ugonis absque omni jugo omniumque mortalium subdicione liberum semper et absolutum permansit Quam libertatem Ludovicus eciam Francorum rex et quod precipuum est sancte Romane ecclesie Leo papa beati Petri apostolorum principis suique vice confirmans sui etiam auctoritate privilegii integram inconvulsamque sub anathemate permanere precepit Qualiter autem hoc monasterium tam liberali preditum auctoritate a Cluniasensibus occupatum sit qualiterve qui Deo sanctoque Marciali famulabamur exinde ejecerint in subsequentibus elucebit Presidente quippe Lemovicensibus Ademaro vicecomite erat in Lemovicensi castro quidam miles nomine Petrus Escauserius S Marcialis hic cum abbati Cluniaci Hugoni nomine familiaris existeret A Lemovicensi vicecomiti ut monasterium beati Marcialis Cluniacensibus traderet sepissime persuadebat A vicecomes propter abbatem Mainardum qui eidem monasterio preerat hoc difficillimum esse cognoscens peticioni illius minime acquiescebat Interea dum P predictus id sepius sepiusque vicecomiti persuaderet contigit supradictum abbatem Mainardum presentis vite adimplere terminum Quod ipse P ut cognovit vicecomitem audatius aggrediens hoc quod ipse rogaverat in promptum esse testatur Quod etiam facere ne moreretur prestantissimum sibi equum ac velocissimum nomine Miliscut ab abbate Cluniacensi addito magno auri pondere dari spopondit sicque vicecomes excecatus tam equi quam auri cupiditate quod petebatur facturum sese promisit defuncto ut dictum est abbate M predictus Escauserius pacto cum vicecomite venditionis conventu nuncios Cluniaci transmisit indeque abbatem Hugonem cum pluribus monachis Lemovicas perducens eum in ecclesiam Sancti Michaelis que juxta turrim vicecomitis sita est furtim recepit Post ea autem hoc est iij nonas Augusti qua die beati Stephani celebratur inventio parans vicecomes ceptum patrare opus beati Marcialis claustrum adiit omnesque monachos advocari precepit Congregatis igitur omnibus cum eis capitulum ingressus et quasi fideliter de eorum communi salute pertractans ut sibi abbatem eligerent precepit Illi vero ex majoribus suis hoc est Gaufredum de Niolio Guidonem cognomento Pautam simulque Geraldum Gramaticum viros genere litteris et sanctitate preclaros in medium deducentes unum ex ipsis cum ejusdem consilio sibi preficere voluerunt Ille vero ex his tractatibus vicecomes nichil penitus respondebat sed declivem vultum gerens eos loquentes auscultans hoc quod facturus erat in corde volvebat Illo vero ita reticente unus ex supradictis Gaufredus scilicet de Niolio cognito jam Cluniacensium adventu tale fertur dedisse responsum Non ignoramus ait Cluniacense consensu nostro ut nos de monasterio nostro eiciat advenisse utrum tamen fiat pro quo venerint nescimus Tunc vicecomes furore accensus eundem qui hoc dixerat per pannos arripiens vi aggressus est eum a claustro simul et a monasterio expellere Videntes autem ceteri eum quem precipuum inter se habebant ita duci ac verentes vicecomitem ac milites qui cum eo erant timore perculsi quo quisque potuit aufugerunt remanentibus tantum infantibus ac juvenibus Quos et postea abbas ipse timens ne aliquis ibi remaneret qui ei suisve quandoque noceret per monasteria sua quasi captivos transmisit Expulsis itaque a monasterio suo ut dictum est monachis abbatem Cluniacensem ab ecclesia sancti Michaelis ubi morabatur vicecomes advocari precepit Quo veniente parvi ex suis monachis qui jam cum vicecomite advenerant exierunt contra eum in suis floccis foras per cimiterium quasi cum processione eum recipientes sicque vi laica violentaque presumpcione naturales monachos expellentes contra jus contra fas contra bonum contra sanctos canones contra apostolorum decreta contraque omnem rectitudinem ecclesiasticam vi sua utentes jus postponentes aliis ex adverso reclamantibus ei sic sic monasterium tradentes ipsum abbatem in sede beati Marcialis imposuerunt ita se res habet sed ne oblivioni tradidisse videar postquam Cluniacenses monasterium hoc acceperunt predicte libertatis sigilla in eo repperientes comminuerunt Actum est hoc anno gracie MLXIII