Charter Document - 02173396

Charter Document - 02173396


Charter Number: 02173396
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1063
Date type: Assigned
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Audiat inquit scilicet Drogo Matiscensis Episcopus Domnus Petrus Ostiensis Episcopus et omnis sancta Synodus quia eo die quo Cluniacum commotus adveni non in contemptu sive despectu sedis Apostolice vel Domni Alexandri Romani Pontificis hoc egi et privilegiorum tenorem ac seriem que modo in nostris auribus lecta sunt tunc ad liquidum non cognovi sic me Deus adjuvet et ista sancta Evangelia Post eum quoque quatuor Ecclesie ejusdem Clerici in conspectu omnium accesserunt et jurejurando quod ille juraverat super eadem Evangelia firmaverunt Duo autem de septenario numero qui ad jurandum a sancto Concilio prefixus fuerat non petente Matiscensi sed donante Domno Ostiensi Episcopo remanserunt Illico prefatus Matiscensis Episcopus pavimento prostratus veniam petiit seseque peccasse confessus VII dierum penitentiam in pane et aqua jejunaturus accepit Postera autem die eodem sancto residente Concilio Clericis suis vesane ac procaciter insistentibus idem Episcopus petiit ut sue quoque Ecclesie privilegium quod a Papa dudum Agapito constitutum fuerat legeretur In quo nimirum nihil pene preter jus atque consuetudinem uniuscujusque Ecclesie videbatur peculiariter insitum sed quod omnibus locis sanctis communi dignoscitur jure concessum videlicet ut ne vel ea que sui juris jam erant vel deinceps futura erant quispiam violentus invaderet sed sua omnia Rector Ecclesie in pacis ac tranquillitatis otio possideret Hoc itaque privilegium omnes Episcopi in tanto Concilio sine causa lectum esse dicentes unanimiter decreverunt nihil hoc prejudicare privilegiis Monasterii que pridie coram omnibus lecta fuerant nihil minuere de his que in illis legebantur ab Apostolice sedis liberalitate concessa Sic itaque per Synodale Concilium perpetua Monasterii libertate firmata sanctumque locum soli subjacere Romane Ecclesie communi sanctorum Episcoporum decernente sententia mox inter Episcopum et Abbatem omnis controversie querela sopitur omnis animositatis atque dissidii scissura componitur et inter utrumque spiritualem videlicet virum firma pax charitatis glutino reformatur Hec igitur per ordinem brevi sermone digessimus ut purissime relationis rivum quem nostris temporibus hausimus in posteros etiam per veritatis alveum fideli poculo transfundamus