Charter Document - 02173378

Charter Document - 02173378


Charter Number: 02173378
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1061 - 1073
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Brevem ad posteritatis memoriam commendandam facimus de alodio quod est in confinio Sancte Margarete et de omnibus que ad ipsum pertinent cum hominibus mulieribus et infantibus cum terris tam cultis quam incultis cum pratis pascuis silvis molendinis necnon et de ipsa ecclesia que in honore Dei et sancte Margarite constructa est cum omnibus que ad ipsam ecclesiam atque ad me pertinent Ego Warinus Rosnacensium comes consenciente mihi atque donante fratre meo Rodulfo cum uxore mea Adheleyda et filio meo Gebuino necnon et Walterio successore nostro dono cedo trado una mecum frater meus Rodulfus clericus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum ad honorem et gloriam omnipotentis Dei et omnium sanctorum videlicet ut predictum locum monachi Sancti Petri Cluniacensis ordinent secundum regulam sancti Benedicti patris nostri Hanc autem donationem facimus pro remissione omnium peccatorum nostrorum et omnium parentum nostrorum necnon et omnium fidelium defunctorum Si quis autem hanc cartam ausu temerario infringere voluerit in primis iram Dei omnipotentis incurrat et cum Juda traditore Domini eterni incendii penas nisi congrua satisfactione emendaverit eternaliter luat sub testibus et tempore suprascriptis hec sunt facta