Charter Document - 02173377
Charter Number: | 02173377 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1061 - 1073 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Salvatoris Domini nostri Jesu Christi precepto instituimur thesaurizare nobis tesauro[s] in celo ubi nec erugo nec tinea demolitur nec fures effodiunt ut furentur tanta enim ejus erga salutem nostram pietatis est miseratio ut felici commutatione jubeat nos in redemptione animarum nostrarum caduca et transitoria expendere ut eterne retributionis mercimonium possimus comparare ac recipere et sicut auctor est precepti susceptor esse dignatur et muneris Quam[ob]rem ego Warinus Rosnascensium comes cum contectali mea Adeleida divine pietatis divicias erga me considerans et excessuum meorum enormitatem formidans judicii districti severitatem antevenire et ex parte mihi pacare disposui de his que ejus largitate possideo eidem ipsi Domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo in monasterio Cluniacensi dono stabili portionem transfundens scilicet Beate Margarete ecclesiam cum omnibus que in ea jure videor obtinere Hanc autem donationem mee conjugis ac liberorum assensu pro remedio anime mee ac antecessorum meorum vel etiam successorum ita liberam et omni calumpnia contradictionis absolutam omnique etiam mee jure dominationis exutam offero et contrado loco predicto neque reditum ullum neque consuetudinem aliquam neque advocature sive banni jus mihi aut posteritati mee quodlibet reliquum faciam sed habitatores prefati cenobii prescripto deinceps possideant quantumcumque sive ad cultum divinum sive ad profectum loci sive adornare sive augmentare potuerint liberam potestatem habeant ita dumtaxat ut mutua vicissitudine pro carnalis nostri messione ipsi sua spiritalia nobis seminare et impertiri tam in vita quam in morte non omittant et bonorum suorum peromnia participes asciscant Si quis autem hujus nostre largitionis cartam calumpniari aut infringere temptaverit perversi conatus ausibus ipse frustratus decidat et nisi resipuerit iram Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum Petri et Pauli vincdictam incurrat insuper coactus regio fisco auri centum libras persolvat et ut inconvulsa stabi[li]s contradictionis hec carta permaneat manus proprie astipulatione firmamus et fidelium nostrorum signo roborari fecimus Facta est autem hec carta Alexandro papa sanctam et apostolicam sedem gubernante Phylippo vero rege Francorum regnante S Warini comitis et uxoris ejus Adheleydis Rodulfi Gebuini S Teotbaldi comitis et filiorum ejus Stephani et Oddonis S Walterii S Stephani Alberti Albuini Milonis Walterii Witelini Heynrici Engilberti Milonis Dudonis Oddonis Erlaici Finit