Charter Document - 02173376

Charter Document - 02173376


Charter Number: 02173376
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1061 - 1073
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Quia primo homine a sui status beatudine inobedientia degenerante in hujus exilii cum ipso nos ex ejus vena descendentes detrusi sumus cecitate et ita partim ipsius mortalitatis turbine partim ipsius humane memorie caligine cuncte actiones mortalium tenebrantur ut nisi menbranis annotentur succedentium temporum curriculo quasi sepulte sopiantur necessarium duximus carte huic imprimere que nostris temporibus succedentibus profutura contigit elaborasse Notum igitur sit cunctis ecclesie filiis quod obedientiam [vocabulo] Villam sitam in pago Nevernensi Cluniensis cenobii mancipandam dominio ego peccator Fromundus nomine Taurencus cognomine pro peccatorum meorum remedio tradidi cum servis et ancillis pratis campis vineis silvis et omnibus que ibi possidebam ita ut nullam ibi amplius ego vel mei heredes consuetudinem requireremus Hoc dono ita karta firmato postea parentes ipsius hoc donum calumpniati sunt Arnulfus videlicet Caldero prenomine Girbertusque Caldero Ervisus quoque cognomine Roscelinus ipsius enim [Ville] coheredes erant Hereditatis igitur illius partem que eis contingebat Mainardus de Toreico ab ipsis possidebat Quippe Sancto Petro eam tulerant ipsique Mainardo tradiderant Sed ne primum donum rescideretur et hereditas partita dissiparetur ipsi Mainardo nos fratres Cluniacenses Rotdulfus et Girbaldus unum caballum dedimus eo tenore ut et ipse quod ibbi possidebat Sancto Petro in perpetuum dimitteret et predictos datores suos in hoc consentire faceret Ad effectum res pervenit Ipse quod ibi habebat ex toto dimisit predictosque datores suos huic dono adstipulari fecit non tamen gratis Uni enim eorum Arnulfo videlicet Galderoni propter hoc unum caballum dedimus Girberto XXXV solidos Erviso quoque XXX solidos Post hec ita donum ab eis firmatum ita omnia obstrusa sunt ut nec ipsi nec eorum heredes ibi amplius aliquid calumpniarentur Testes enim et laudatores filios suos qui ibi presentes fuerant adhibuerunt illos qui defuerunt laudare se facere promiserunt Horum consanguineus [alius Arnulfus] Condio dicebatur hic solus partem quam ibi requirebat non pro alicujus emolumenti exaggeratione sed pro salute anime sue dimisit Deo et sancto Petro sine ullo retinaculo Harum donationum seu werpitionum testes sunt Titboldus de Dizeze et filii ejus Seguinus de Laquasse Arnulfus Facta est autem hec carta temporibus domni Hugonis abbatis piissimi patris presidente summe et apostolice sedi papa Alexandro regnique Francorum apicem regente Philippo rege