Charter Document - 02173375
Charter Number: | 02173375 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1061 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Verbi incarnati Noverint cuncti fideles sancte Dei ecclesie quod ego Constantinus dono Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum ubi domnus Hugo abbas preesse pariter et prodesse cernitur aliquid de mea hereditate pro meorum remissione peccatorum omniumque meorum parentum Est autem quidam mansus in pago Maticensi positus in villa que vocatur Varengas cum omnibus ad eundem mansum pertinentibus silvis pratis aquis campis vineis pascuis quesitum et inquirendum Dono etiam similiter omnem illam hereditatem quam de meo avunculo Arleio emi precio Similiter quoque omnia quecunque in ipsa villa Varengas jure hereditatis habere visus sum totum ad integrum dono Deo et prefato loco excepto uno parvo mansello dictum Viverio quem seniori et avunculo meo Achardo et ejus filio Gaufredo relinquo et dono Concedo etiam in villa Maliaco quoddam pratum et post discessum sororis mee mansum ad integrum cetera quoque que ad ipsum appendere mansum videntur Si quis autem heredum vel parentum meorum hanc donationem ultroneam a me factam contrahire voluerit omnibus maledictionibus vel excommunicationibus que in veteri et in novo scripte sunt Testamento subjaceat et judiciaria potestate coactus libram auri persolvat Hec acta sunt anno ab incarnatione Domini nostri Jesu [Christi] millesimo LXI S Constantini qui donum hoc fecit et firmari rogavit