Charter Document - 02173373
Charter Number: | 02173373 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1060 - 1108 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Ego Ricardus miles de Scasidiaco dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum post obitum meum totum alodum meum quod hereditario vel paterno jure mihi obvenit in villa Vallis que est in pago Eduensi Donum autem quod facio est in servis in ancillis vineis pratis curtilis occhis campis arboribus nemoribus et aquis In villa autem que dicitur ad Montes in eodem utique pago dono omnia que ex materno jure ibi me contingunt Ea autem eo tenore dono ut ad simullacum pertineant ad hoc videlicet ut anniversarium matris mee pro hoc sollempniter agatur et fratres inibi manentes ipso die refectionem inde habeant Sed quia hec dum vivo in meos usus habere volo interim pro investitura duos solidos annuatim persolvam sive Cluniaco sive ad locum ubi domnus Hugo abba reddendos fore preceperit Ipse etenim domnus Hugo gratia Dei et sua filium meum W puerum suscipit ut monachus fiat me vestituram solummodo exibente in die qua oportunum erit puerum suscipi Actum hoc apud Martiniacum in presentia domni Huogonis abbatis in mense novembri in V feria regnante Philippo rege Francorum laudantibus Rainaldo et Antelmo de Camorot ejus parentibus Testes Gaufredo clerico Aimardo presbitero Abuino et Vuidone Carpentario Eynrico de Nosirio Alcherio