Charter Document - 02173365

Charter Document - 02173365


Charter Number: 02173365
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1060
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Cum universalis ecclesie status eodem spiritu eruditus ejusdem fidei unione credatur et vere sit catholicus postulat beatissime et singularis matris illius relatio ut quos eadem nutriunt credulitatis ubera ipsos et copulet ut vere filios caritative fraternitatis conexio christiana Qui enim secundum apostolum Dei sunt que Dei sunt querunt et sapiunt Non equidem est ab re quod filios generat quibus hujusmodi institutiones demulcendo promulgat Accedite inquit filii et illuminamini et facies vestre non confundantur Confunduntur et enim facies filiorum qui degenerando magis imitari non satagunt vitam patrum suorum Nos vero quibus salutem non meritum parit sed misericordia ut quid proh dolor consentimus que sunt et que oportet Domini nostri Jesu Christi non sequi vestigia Cum enim ipse sicut clamat mitis sit idem et humilis corde quem imitemur mater nostra ecclesia non habet maculam neque rugam cujus admonitionibus obtemperemus Ut igitur insudemus sicut boni filii non degenerare collectio conveniat fraternitatis unitati Unde in Dei nomine litterarum longevitati commendetur ad posteritatis noticiam quoniam unus Sancti Aniani canonicus Rollandus nomine concanonicos suos ad hoc peticionibus suis non desiit promovere quatinus Sancti Petri abbatie Cluniacensi prebendam suam donarent et caritatis jure traderent perpetualiter habendam Cujus rei consensum libentissime suscipiens domnus Gosbertus decanus necnon et domnus Gosfridus subdecanus immo et domnus precentor Bartholomeus insuper et totus a minimo usque ad maximum conventus in die apparitionis Sancte Crucis dederunt eam per domnum Hugonem sancte illius case monachum tunc temporis presentem congregationi jam dicte ut quicunque canonici ex parte deprimuntur mundana habitatione eorum releventur creberrima et pura intercessione Sit tamen hujus modi colligatio denotata quatinus sicut pro monachis vestris mortuis sic et pro nostris idem a nobis sperantes faciatis canonicis Karitas enim scriptum est ligat quos terrarum intervalla multa disjungunt Subscriptum est senioribus quo scriptum istud roboretur firmius S Gosberti decani Gosfridi subdecani Bartholomei precentoris Arnulfi subcentoris Dominici Sigoberti Rollandi cujus prebenda est Girberti levite Johannis subdiaconi Segwini cancellarii Teoderici qui scripsit