Charter Document - 02173359

Charter Document - 02173359


Charter Number: 02173359
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Foundation
Date: 1060
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sicuti ex antiquo tempore exigente ratione constitutum est quisquis Berbezillensis Principatus fructus sortitur de S Severino et archiepiscopo se Principatum prenotatum habere non ignorare debet Hicterius itaque plurimorum vestigia predecessorum secutus hunc ipsum honorem se tenere fatetur sicut premisimus Cujus etiam pater Alduinus cum in territorio Berbezillensi unam Ecclesiam fundare vellet advocavit archiepiscopum Godefridum ut fundamento ponendo interesset et eodem disponente Ecclesiam faceret Qui cum venisset ad locum constitutum tres lapides suis inanibus in fundamento ecclesie posuit in Dei et B Marie honore Postquam vero hec composita fuit ecclesia Alduinus prefatus jam senex etiamque emeritus S Petro Cluniacensi et ejus monachis factus et ipse monachus eam injuste donavit Quo defuncto Heiterius qui ejus filius fuerat animadvertens patrem suum in hoc dono quidem errasse coactus ratione S Severino et archiepiscopo illam ecclesiam reddedit cum rebus suis pertinentibus Et quoniam Eleazerus diligenter procuravit ut hec ecclesia ad S Severinum cujus ipse decanus est rediret ab eodem S et archiepiscopo eam habet et in uno quoque anno quamdiu vixerit B Severino io sol solvet tributum Quicumque vero post eum sive decanus sive aliquis alter sub decano hoc habebit tantundem supradicto sancto solvat Hec autem chartula composita fuit anno ab Incarn Dom MLX Philippo regnante et Guillelmo Aquitanie duce rebelles triumphante et Goscelino populum sibi commissum catholice docente