Charter Document - 02173357
Charter Number: | 02173357 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1059 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti In nomine sancte et individue Trinitatis Ad noticiam posterorum notis memorie litteris assignamus qualiter olim quoddam sancte ecclesie menbrum in honore gloriose Virginis Theothocos dedicatum quorundam impietate percussum statum maxime dignitatis amiserit quibus quia plurimum lacrime debemus qua culpe minus sue crudelitati dabimus proloquium de quorundam humanitate qui sibi compassi sunt prolixius oraturi Modum nanque affectus hujusmodi quemque supra in quibusdam fuisse tetigimus ab illo duximus inchoandum qui primus in hac fabrica pietatis bone mentis manibus laboravit generosum artificium eligens scilicet ut si corpus ecclesie restauraret corpus peccati pro certo destrueret factaque de illo narratione ad quos dispositum fuerit tum transibit hystoria Igitur locus iste de quo proverbiari vel orare decrevimus Autisiodorensi ecclesie subditus ab antiquo cum tantum nescio si [aut] pastorum incuria aut violentia aliqua tyrannorum incurrisset injuriam ut qui cybos Christi pauperibus exibebat in pastum mundane militie transferretur Heu pro dolor tanquam mundana possessio dilaceratus inter viros hujusmodi divisus est et quod nobis affluentiorem lacrimam pluit cordis a nubibus rectoribus ab ipsis concessa est tam injusta divisio Sed fortasse quod putamus ipsorum crudelitate vel injuria fieri necessitate vel industria sic esse permissum est necessitate quidem quoniam a prioribus sive a potentioribus seculi violenter invasus aliter retineri non poterat in quo etiam non minus est industriam meditari Ergo per multas discursiones temporum cum in hoc exilio Dei sanctuarium moraretur moramque majorem major semper com[m]itaretur afflictio ego Gozfridus sancte Autisiodorensis ecclesie episcopus cognoscens rem maleductam volui magis Deo quam tyrannicis petitionibus obedire Unde ob remedium antecessorum meorum et ob remedium salutemque anime mee et corporis dedi Sancto Petro et loco Cluniacensi cui magis prodesse quam preesse videtur domnus Hugo abbas hanc ecclesiam in honore sancte Dei genitricis consecratam et super Ligeris fluvium sitam cum omni terra que nunc eandem attinet ecclesiam queque ibidem adquiri poterit annuente Willelmo Nivernorum comite hanc de me possidente assentientibusque ceteris quorum subscripta habentur nomina ab ipso comite eandem tenentibus Et ut hec donatio atque laudatio firma stabilisque permaneat manibus et nominibus nostris eam firmavimus Signum Gozfredi presulis S Gozfredi archidiaconi S Geraldi preceptoris S Rotberti sacerdotis S Rainaldi sacerdotis S Warini sacerdotis S Stephani sacerdotis S Arnulfi sacerdotis S Rainaldi sacerdotis S Gozfridi sacerdotis S Geraldi sacerdotis S Narduini diaconi S Walterii diaconi S Johannis diaconi S Goscelini diaconi S Lamberti diaconi S Unaldi archipresbyteri S Hugonis prepositi et subdiaconi S Rotberti subdiaconi S Hugonis subdiaconi S Arnulfi subdiaconi S Geraldi subdiaconi S Gozfredi subdiaconi S Rambaldi subdiaconi S Gozfredi subdiaconi S Gozfridi subdiaconi S Hugonis subdiaconi S Ervei subdiaconi S Hugonis subdiaconi S Stephani subdiaconi S Attonis subdiaconi S Willelmi comitis de cujus beneficio esse videtur S Rainaldi de Castro Marchie S Bernardi Unbaldi Rainaldi fratrum de Chaylent S Rainaldi et Rocleni de Fraxiniaco S Gisleberti de Cresvo S Giroli de Caslone S Umbaldi pueri S Ingerbaldi pueri S Umbaldi pueri S Henrici pueri S Wilenci pueri S Alonis pueri S Warnerii pueri S Rotberti pueri S Widonis pueri Actum Autisiodoro civitate publice regnante Henrico Francorum rege Phylippo quoque ejus filio anno ab incarnatione Domini millesimo LVIIII