Charter Document - 02173356
Charter Number: | 02173356 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1058 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Stephanus Episcopus servus servorum Dei dilectissimis filiis Cluniacensis Monasterii salutem et Apostolicam benedictionem Quamvis pro nostre Sedis dignitate omnibus simus debitores tamen specialem circa vos affectum charitatis habemus qui sub umbraculo sancte et Apostolice Sedis positi unde defensionem protectionis habuistis solamen orationum impendistis quod semper facere debetis quatenus sub ea crescatis et fructum reddatis Nostrum autem dilectissimum filium charitative nobiscum usque ad Synodum retinuimus Vobis autem sicut in primis benediximus benedicimus et viventes ac defunctos ex parte Dei et beati Petri Principis Apostolorum absolvimus