Charter Document - 02173353
| Charter Number: | 02173353 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1056 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Quamvis apostolica pronuntient verba quod non sit nisi a Deo potestas aliqua tamen de reprobis sermo divinus per prophetam indicat dicens ipsi regnaverunt sed non ex me principes exstiterunt et non cognovi Idcirco Pontius Tolosane urbis comes ne in numero male regnantium a justo arbitro Deo districte quasi non ab eo agnitus dijudicer communi ac salubri consilio uxoris mee Adalmodis comitisse ac principum mihi subditorum venerabilis scilicet Bernardi Caturcensis episcopi necnon Gausberti abbatis nominati Willelmi quoque ac Fulconis fratris ejus consultu decrevi ut abbatia S Petri Moisiacensis cenobii quam ego hactenus et parentes mei seu predecessores mei comites Tolosani de manibus regum Francorum visi sumus in fori jure et possidere deinceps in Dei servitio rectius diligentiusque custodiatur Quapropter volo ut cunctis meis successoribus patescat quod ego prenominatam abbatiam S Petri Moisiacensis cenobii omnipotenti Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo dimitto necnon et seniori charissimo domno Hugoni abbati Cluniensi sive cunctis successoribus suis in loco Cluniacensi futuris secundum Regulam S Benedicti ordinandam in perpetuum trado coram testibus Si quis autem parentum vel successorum meorum aut quicunque hominum post finem meum sive post discessum Gauzberti principis illius qui secundus a me in abbatia illa nunc esse videtur et abbas vocatur hanc meam cessionem disrumpere quocunque modo adtentaverit quod fieri omnino sub obtestatione judicii Dei prohibeo omnipotentis Dei virtute examinandum et pape Romano necnon et Francorum regi ad quorum tuitionem prefatus locus Moisiacus pertinet distringendum relinquo Ego vero hanc inscriptionem cessionis in manu jam dicti abbatis domni Hugonis adstante omni conventu ejusdem monasterii cui preest mea electione et prenominiti Bernardi Caturcensis episcopi ad cujus dioecesim attinet locus iste consecratione Durannus abbas et monachus Cluniacensis in die sollempnitas sanctorum principum apostolorum Petri et Pauli manu ore corde confirmo atque corroboro Bernardus episcopus Caturcensis firmavit Adalmodis comitise firmavit Gauzbertus abbas firmavit cognomento Miscens malum firmavit frater ejus confirmavit Datum sub die in Kalendas Junii iii feria Philippo rege Francorum
