Charter Document - 02173350
Charter Number: | 02173350 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1055 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Dum in hujus seculi laboriosa vivitur peregrinatione interim cum licet dumque tempus acceptabile atque [dies] salutis instare videntur summopere providendum est ut si qua agere bona valemus omni dilatione postposita operari non pigritemus facientes nostri eos debitores quos veraciter novimus et in presenciarum corporum saluti consulere et in futuro animarum judices esse minime dubitamus Quia enim post mortem nil boni facere possumus opere precium credimus antequam ad illud suptile et inconprehensibile ducamur examen occulto judici satisfaciendo neglegenter a nobis commissa manu penitencie in istius brevitate vite qualitercumque possumus tergere non desistamus Igitur ego Richoara scelerum meorum enormitatem considerans et quod est salubrius illam Domini nostri Jesu Christi dulcissimam vocem delectans qua ait Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis et [alibi] Thesaurizate vobis thesauros in celo ubi nec erugo nec tinea demolitur et Redemptio viri divicie ejus [idcirco] dono Domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum ubi domnus Hugo [abbas] magis videtur prodesse quam preesse quandam ecclesiam nomine Vitriacum et est posita in episcopatu Augustidunense pro remedio anime patris mee Rocleni et matris mee Tedce et sponsi mei domni Wichardi et mee ipsius Eo vero modo ut quandiu vixero teneam et rectores Cluniensium omni anno accipiant in vestituram terciam partem decimi in omnibus et terciam partem servicii de presbitero quod mihi debet hoc sunt quinque soldi Post mortem itaque meam omnis ex integro ecclesia quantumcunque ibi habere visa sum ad supradictum locum perveniat quesitum et inquirendum ut faciant rectores ejusdem loci quicquid exinde facere voluerint Si quis vero mortalium [quod absit] contra hanc donationem aliquam litem inferre temptaverit iram Dei omnipotentis et sanctorum ejus apostolorum incurrat et quod repetit vindicare nequeat Ut autem hec carta firma et stabilis permaneat ego Richoara manu propria firmavi et testibus firmandam tradidi S Poncii de Vicortio S Joceranni Rufi S Wichardi S Umberti S [alterius] Wichardi S Dalmatii S Gaumarii S Petri